S 25
Archive: Canterbury, St Augustine's
A.D. 762. (Canterbury) Æthelberht II, king of Kent, to the minster of SS Peter and Paul (St Augustine's) Canterbury; exchange whereby the minster cedes the half-use of a mill to the royal vill at Wye, Kent, in return for pasture rights in the Weald for its tenant at Chart, Kent. Latin.
In nomine Domini nostri Iesu.INVOCATION Possessio quedam est terra in regione que uocatur Cert monasterii scilicet beatorum Petri et Pauli apostolorum quod situm est ad orientem ciuitatis Dorouernis . In hac autem terra habetur molina cuius quippe semis utilitas, id est dimidia pars molendine, a possessoribus prefati monasterii ac terre huius ad uillam regalem que nominatur With tradita est, pro hac uidelicet conditione atque commutatione, ut homo ille qui hanc terram in qua molina est tributario iure teneret unius gregis porcorum pascuam atque pastinationem in saltu Andoredo iugiter haberet. Hanc autem commutationem ego Æthilberhctus rex Cantie ut rata inperpetuum existat signo dominice crucis roborare curaui et testes religiosos ut id ipsum facerent adhibui. Actum in ciuitate DorouernisPROMULGATION PLACE, anno incarnationis Domini .dcclxii.DATING CLAUSE
+ Ego Athelbertus rex, ut prefata commutatio atque donatio firma inperpetuo persistat, in nomine Dei omnipotentis quibusque dignitatis ac conditionis hominibus precipio et per crucem dominice passionis adiuro, cuius signum ad cumulum firmitatis in hac paginula descripsi.
+ Ego
Bregwynus
archiepiscopus testis consentiens canonice subscripsi.
+ Ego
Albertus
prefectus subscripsi.