S 27
Archive: Rochester
A.D. 738 (Canterbury, April). (a) Eadberht I, king of Kent, to Ealdwulf, bishop, and the see of St Andrew; grant of 10 sulungs (aratra) at Stoke in Hoo, Kent. (b) Bishop Ealdwulf presents the charter to King Æthelberht II and Archbishop Nothhelm for confirmation. Latin.
De Stokes que antiquitus uocabatur Andscohesham;
+ In nomine domini dei nostri Iesu ChristiINVOCATION ego Eadberht rex Cantuariorum donauiDISPOSITIVE WORD aliquam partem terre pro remedio anime mee atque indulgentia delictorum meorum episcopatui beati Andree apostoli ac uenerabile uiro Ealdulfo eius ecclesie antistiti in regione que uocatur Hohg in loco qui dicitur. Andscohesham id est decem arat'r'orum iuxta aestimationem prouinciae eiusdem Huius uero terre possessionem ita predicto episcopo largitus sumDISPOSITIVE WORD cum omnibus ad eum pertinentibus id est campis siluis pratis piscariis salsilagine . atque omnibus utensilibus eius iuxta notos terminos constitutos Hoc quoque praecipimus ut nullus presumat propinquorum meorum uel successorum meorum hanc donationem meam minuere infringere quoquomodo Siquis uero quod non credimus contra preceptum meum huic donatione mea e malibolo animo contraire temptauerit . sciat se in die iudicii rationem deo redditurum manentem tamen hanc cartulam nichilominus in sua firmitate siquis uero magis defendere augere uoluerit . addat deus bona eius in terra uiuentium Hanc quoque donationem meam ego Eadberht rex Cantuariorum propria manu confirmaui et signum sancte crucis infixi testes quoque idoneos commites meos confirmari et subscribere feci. Ego Uilbaldus commites meos confirmari et subscribere feci Ego Dimheahac commites meos confirmari et scribere feci. Ego Nothbalth commites meos confirmari et scribere feci. Ego Banta commites meos confirmari et scribere feci. Ego Ruta commites meos confirmari et scribere feci. Ego Tidbalth 'comites meos' confirmare et scribere feci; ~
Quomodo A'l'duulfus petieret confirmari hanc donationem .
+ In nomine domini dei summi . Ego Alduulfus episcopus in primis penitus ignoraui quod a Dorouernensis ecclesiae presuli et rege . hac kartula confirmata esse debuisset . postea agnoui et tam diligenter postulaui ab archiepiscopo Nothelmo et rege Aethilberhto presidente meo largitore Eadberhto ut ipsi manu sua hanc donationem corroborassent . et sic in metropolitano urbe perfecte compleuerunt. Actum mense Aprili . indictione . vi . anno ab incarnatione Christi . dccxxxviii.DATING CLAUSE + Ego Nothelmus gratia dei archiepiscopus testis consentiens subscripsi kanonice . + Ego Aethilberhtus rex prefatam donationem signo sancte crucis confirmaui. + Ego Beornheard testis subscripsi. + Signum manus . Tunan . + Signum manus Balthardi . + Signum manus Eanb#erhti .