Archive: Abingdon

A.D. 862 (Micheldever, Hants.). Æthelred, king of Wessex, to Æthelwulf, princeps; grant of 10 hides (cassati) at (Little) Wittenham, Berks. Latin with English bounds.

 

C. BL Cotton Claudius C. ix, 108v: copy, s. xii
Rubric: Carta regis Ætheredi de Wittanham.

C*. BL Cotton Claudius C. ix, 200v: copy of bounds, s. xii
Rubric: Mete .x. cassatorum apud Wittanham.

D1. BL Cotton Claudius B. vi, 13v: copy, s. xii
Rubric: Carta Adelredi de Witthenham.

D2. BL Cotton Claudius B. vi, 35rv: copy, s. xiii
Rubric: Carta regis de Wittenham.

Edited from C, C*, D1 and D2

Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo.INVOCATION Omnia que in hoc mundo ad solatium mortalis uite data sunt, temporalia sunt, et ea uero que in regno celestis uite sanctis promissa sunt, sine fine permanebunt.PROEM Iccirco cunctis agendum est ut hic bonis actibus future beatitudinis felicitatem adipisci mereantur. PROEMQuaproptera ego Æthelred gratia Dei occidentalium Saxonum rex dono atque concedoDISPOSITIVE WORD dilecto ac uenerabili meo principi Æðelwulfo terram .x. cassatorum in loco qui appellatur Wittanham, hoc est ut habeat atque possideat in perpetuam hereditatem cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, campis, pratis, pascuis, piscariis, quamdiu in hoc seculo uitam duxerit, et post finem uite illius heredi cuicumque placuerit liberam habeat donandi uel concedendi potestatem. Hec quoque terra secura et inmunis permaneat ab omni regali seruitio et omnium secularium seruitute, preter expeditionem et pontis faccionem et arcis municionem. Terra autem prefata terminis his circumdatur.

Ærest æt gata clife, up be scillinges broce þæt on caberes bæc easte weard, þæt 7lang gemæres to headdan treowes west weardan, þonnon on þa niwan furh, 7lang þære furh þæt þueres ofer crawan broc, on þa niwan furh, 7lang þære furh on hig weg, 7lang þæs weges on Tamese on norþe weardne west wer. BOUNDS

Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis frangere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii rationem redditurum, nisi prius satsifactione emendauerit.CURSE Scripta est autem huius donationis cartula anno dominice incarnationis .dccclxii.DATING CLAUSE, in uilla regali que appellatur MycendefrPROMULGATION PLACE, coram idoneis testibus quorum nomina subtus annexa notantur.

+ Ego Æþerd consensi.
+ Ego Suiþhun episcopus consensi.
+ Ego Wulfhere dux consensi.
+ Ego Ælfstan dux consensi.
+ Ego Ælfred filius regis consensi.
+ Ego Aldred dux consensi.
+ Ego Garuulf minister consensi.
+ Ego Osmund minister consensi.
+ Ego Ægfred minister consensi.
+ Ego Eaduulf minister consensi.
+ Ego Ecgberg minister consensi.
+ Ego Ealhhard abbas consensi.
+ Ego Osric minister consensi.
+ Ego Æþered minister consensi.
+ Ego Æþelfred minister consensi.
+ Ego Wulflaf minister consensi.
+ Ego Hunsige minister consensi.
+ Ego Wulfstan minister consensi.