S 345
Archive: Winchester, Old Minster
A.D. 882 (Epsom, Surrey). Alfred, king of the Saxons, to Athelstan, his minister; grant of 15 hides (cassati) at Cyricestun (? Somerset), in return for 30 mancuses and 2 hides at Stoce (? Stoke St Mary, Somerset). Latin with English bounds.
To Cyrices tun .
In nomine altissimi genitoris qui cuncta simul subter axe et supra gubernat . quique omnia suo disponit nutuINVOCATION ; Celum pugillo continens . terram palma metens . omnibusque ut voluerit finem imponet .PROEM
Qua propter ego Ælfred gratia Dei Saxonum rex . sedulo in mente ne cogitans quod multis sepissime evenit vicibus ut 'bene' tractata atque a senioribus disposita . per anfractus oblivionis seu incuriæ a posterioribus depravata sine respectu rectitudinis esse cernuntur . nisi prius fixioribus certioribusque scedarum apicibus in propatulo adstipulate fore demulgantur . Vnde ego daboDISPOSITIVE WORD cuidam fideli meo ministro . Æðelstano . terram cassatorum in loco qui a ruricolis . Cyrices tun . appellatur pro ejus amabili peccunia . id est . xxx . mancusis et duobus mans' in loco qui Æs Stoce nominatur . Vt habeat et possideat quam diu vivat . et post se cuicumque voluerit ceu corroboravimus perhenniter heredi derelinquat . ceu supradiximus in æternam hereditatem . Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se recte pertinentibus . id est campis . pascuis . pratis . fiscuariis . silvis . aquis . aquarumque decursibus . Æt cyriceswudu . sex æb'deæ quia pertinet ad welletun . Excepto istis tribus expeditione pontis arcisve constructione . termina autem item in sequentibus subscribimus . Si quis vero hanc meam donationem augere voluerit ; augeat illi Deus scriptionem nominum in albo sanctorum . quisquis vero infringere atque motare temptaverit . noscat de se illud Daviticum esse completum . ut deleatur de libris viventium . et cum justis non scribatur .CURSE
Scripta est autem hæc singrafa . Anno dominicæ incarnationis . dccclxxxii . Indictione vero . xv .DATING CLAUSE in expeditione . in loco qui Hebbeshamm appellatur . His testibus consentientibus quorum nomina infra caraxata esse videntur .
Ego Ælfred gratia Dei Saxonum rex propriæ donationi signum crucis confirmavi .
Ego Æþered archiepiscopus manum adpono .
Ego Denewulf episcopus huic donationi consentiens subscribo .
Ego Æþelnod Dux .
Ego Wlfred Dux .
Ego Orddulf Dux .
Ego Bucca Dux .
Ego Æðelwald Dux .
Ego Wullaf Dux .
Ego Garulf Dux .
Ego Byrhtnod Dux .
Ego Osric minister .
Ego Eggwulf minister .
Ego Æðelm minister .
Ego Witbrord minister .
Ego Deormod minister .
Ego Acca minister .
Ego Ælfhere minister .
Ego Wullaf minister .
Ego Babba minister .
Ego Ealdwulf minister .
Ego Æþelstan minister
Ego Tata minister .
Ego Burlaf minister .
Ego Æffa minister .