Archive: Winchester, Old Minster

A.D. 854 (Wilton, Wilts., 22 April). Æthelwulf, king of Wessex, to the church of SS Peter and Paul, Winchester; grant of 133 hides (manentes) at Taunton and 10 at Brown, Somerset. Latin with bounds.

 

Carta regis Aðulfi de Tantone Augmento .

Incitante divine auctoritatis agyographo multiphariæ commonemur ut terrena presentis seculi lucra largifluæ dantes cælestia æternæ beatitudinis emolumenta jugi indefessoque adquiramus lucello .PROEM

Ideoque ego Aðelwlf . occidentalium Saxonum rex incertum huius transitoriæ vitæ statum mutabilitatemque veris dinoscens indiciis vita comite pro ut posse dederit qui cuncta creavit subnixe delibero . ut redemptoris nostri possessionem æcclesiis jure delegatam augmentando magnificem . Quapropter usus consilio Ealhstani episcopi atque altoris mei Swithuni Uuentanæ æcclesiæ presulis tocius regni michi a Deo collati decimans rura amplificavi spatium telluris . in Tantun . quod Friðegyð . regina Wentanæ æcclesiæ ubi nutritus a pueritia fueram Petro Pauloque dicate priscis dedederat temporibus . Augmentum telluris quod addidi . c . ac . xxxiii . constat quantitate manentium . adjeci quoque . x . manentes in Brunan . In nomine alme trinitatis . et individue unitatis precipio .INVOCATION ut nemo successorum meorum minuere præsumat . quod ego devotus augmentavi . neque pontificum aliquis succedenti tempore hanc nostram largifluam donationem minuere vel propinquis secularibusque pro aliquo cujuscumque pretii munere vel qualibet occasione temerarius dare vel accommodare præsumat .

Acta est huius terræ libertas . Anno dominicæ incarnationis . dccc et liiii . Indictione . i . pascaliDATING CLAUSE sollempnitate nobili palatio in WiltunePROMULGATION PLACE .

Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit ; augeat dominus ejus prosperitatem . qui minuere præsumpserit ; per auctoritatem beati Petri ejusque coapostoli Pauli anathema sit . nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit .CURSE Maneat igitur hoc nostrum donum æterna libertate ditatum cum omnibus commodis ad ipsum rus pertinentibus . pratis videlicet . pascuis . silvis . salinariis . preter communem expeditionem et arcis pontisque restaurationem .

His territoriis hoc rus complectitur . In primis ubi rivulis qui Beaddingbroc nominatur in fluvium tan ingreditur . inde ad vetus fraxinum . sic trans montem in alterum fraxinum . hinc tendit ad occidentem usque quo veniatur ad 's'penam . hinc ad vallem qui orcercumb nominatur . hinc directo termino trans montem ad fruticem quæ lata spina vocatur . inde ad viam publicam . hinc ad locum qui widecumbes heafod vocitatur . hinc per rivuli decursum ad vadum quod ceartancumbesford nominatur . hinc ad latum fossatum . hinc tendit ad occidentalem plagam in aquiloni parte nemoris . quod duddincg bearuðu . hinc a lato quodam fossato ad vadum quod oteriforð nominatur . hinc contra rivulum usque ad caput fontis . hinc ad aquilonalem plagam usque in wiðigcumb . hinc usque ad collem ringwoldes . hinc usque ad viam Waldanes . hinc ad campum qui Oxenafeld dicitur . hinc ad caput snellescumb . hinc directe ad lapidem qui gregan stan nominatur . et ad occidentalem partem collis qui Manhille nominatur . hinc ad fontem rivuli . qui blaam broc dicitur . sic per rivuli decursum in rubro vado . sic ad occidentem per quoddam nemus usque ad rivulum qui scitere dicitur . sic per rivuli decursum in vetus vadum . hinc ad occidentalem in profundum vadum . hinc ad duram portam . hinc dirigitur ad australem plagam in rivulum bænnancumb . hinc deorsum in rivuli cursum a torrente illo ad occidentalem plagam usque ad fyresleage . hinc ad columbarem vallæm . hinc ad locum qui fiduscaga dicitur . hinc trans campum ad occidentalem partem . in hafuchalras . hinc directo termino usque ad amnem qui tan nominatur . hinc ad occidentalem plagam usque ad rivulum qui mælænburna dicitur . hinc ad aquilonem plagam usque ceawwanleage . Hinc ad mæleburnan . hinc ad canum wamum . hinc ad aquilonem partem . et sic ultra campum tendit ad occidentalem partem usque sic ad occidentalem dirigitur in flumine juxta terminos wifelescumb . item ad aquilonem plagam per flumen dirigitur . usque vetustum ac terminalem fossatum . hinc ad vadum qui wettesford dicitur . hinc ad occidentalem partem montis lufandum nominatur . hinc ad aquilon'al'em partem in veteri strata . et sic per aquilonalem plagam tendit ad originalem fontem rivuli qui Willite nominatur . Sicque ad orientem usque ad albam gr?mam . inde ad lidegeard . hinc ad aquilonalem partem usque ad occidentalem partem illius gronne . qui Wulluces mor nominatur . et sic tendit usque ad aquilonem partem usque ad amnem . Sic contra amnis decursum ad occidentalem plagam . usque ad longam spinam . hinc ad aquilon'al'em partem ultra campum usque ad veterem viam publicam . hinc ad occidentalem partem vallis qui truscumb nominatur . hinc in publicam viam usque ad brevem fossatum . hinc ad orientalem partem in rugan beorh ab hoc loco in aquilonalem partem æscholtæs in horswaðes vadum . hinc ad australem partem ad sordidum vadum . hinc in heanwylle . hinc in gemotleage . hinc dirigitur usque ad dun dic . hinc in priscis fontem sic ad ellewylle . hinc ad mediam partem montis qui middelclnol nominatur . et sic in mæccanfer . sic ad rivulum qui neglescumb nominatur . hinc ad orientalem plagam in mediam partem monticuli qui hæðbeorh nominatur . sic in summitate vallis quæ byrigcumb dicitur . hinc in leollescumb . deinde in wennan stan . hinc in orientalem partem illius gronne qui hafucford nominatur . inde on hegsteldescumb . et sic ad locum qui stantur dicitur . hinc ad sæchbroc . et sic in flumine quod tan nominatur . et sic per alvei decursum quo ad usque perveniatur iterum in headding broc .BOUNDS

Ego Æþelwlf Rex .
Ego Ealhstan episcopus .
Ego Swithunus episcopus .
Ego Æþelbald dux .
Ego Osric dux .
Ego Wulfhære dux .
Ego Æþelbyrht dux .
Ego Lulhele dux .
Ego Eanulf dux .
Ego Wullaf abbas .
Ego Wærferd abbas .
Ego Æþelred filius regis .
Ego Ælfred filius regis .
Ego Esne minister .
Ego Cenewulf minister .
Ego Cyneheah minister .
Ego Gudmund minister .
Ego Æscheard minister .
Ego Osmund minister .
Ego Milre minister .
Ego Egculf minister .
Ego Lulling minister .
Ego Wulfred minister .
Ego Ealhstan minister .
Ego Cyma minister .
Ego Eadred minister .
Ego Eadmund minister .
Ego Cenewlf minister .