S 255
Archive: Exeter (ex Crediton)
A.D. 739 (10 April). Æthelheard, king, to Forthhere, bishop; grant of 20 hides (cassati) at Crediton, Devon. Latin with English bounds.
Endorsements from various times:
(1) B . boc . xx . hyda to Crydian . Æðelardi Regis . de . xx . hidis de Cridia .
(2) vel Criditonia .
+ In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris .INVOCATION 'Omnia quæ videntur' secundum apostolum 'temporalia sunt . et quæ non videntur æterna sunt' . Idcirco terrenis ac caducis rebus perpetua et mansura Deo patrocinium prestante mercanda sunt .PROEM Quamobrem ego Aethelardus rex aliquam terram ad construendum monasterium id est . xx . cassatos in loco ubi dicitur Cridie pontifici nostro Forthhero perpetualiter impendere curaviDISPOSITIVE WORD cum commoditatibus cunctis in ea consistentibus . hanque donationem coram idoneis testibus corroboravi . ut nemo sine periculo animæ suæ infringere valeat . quod coram tam egregiis consiliariis peractum est . Territoria autem hæc sunt .
Huic autem terræ hanc libertatem augebo et firmiter constituo . ut omnium causarum fiscalium . et rerum regalium ac secularium operum sit inmunis . sempiternaliterque secura . nisi tantum expeditionalium rerum . Qui augeat augeantur bona illius . et qui minuat seu transmutet . conuertatur gaudium illius in luctum . pænasque infernales perpetualiter luat .CURSE Acta est autem hæc donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi dccxxxviiii . Indictione vii . die . iiii . Iduum ApriliumDATING CLAUSE :---
+ Signum manus Aðilhardi regis . + Signum manus Cuthredi . + Signum manus Frythogythæ . + Ego Danihel episcopus canonice subscripsi . + Ego Forthhere episcopus consensi et subscripsi . + Signum manus Herefrythi prefecti . + Signum manus Duddi abbatis . + Signum manus Ecgfrithi prefecti . + Signum manus Puttoc prefecti .