Archive: Worcester

A.D. 692. Æthelred, king of Mercia, to Oslaf, his former minister and now a servant of God at Worcester; grant of 10 hides (manentes) at Wychbold, Worcs. Latin.

 

Tempore certo cadunt cuncta quæ in hoc sæculo possidentur et perpetua possessione manebunt quæ propter Christum fideliter dividuntur. PROEM

Quapropter Ego Æthelred rex Merciorum rogante me Oslauuo . qui aliquando fuit minister meus . et nunc manet in Dei servitio in civitate quæ nostratim dicitur Uuegerna cester . Ut aliquam partem terræ . id est . x . manentium illi perdonarem . Et ego libenter petitioni ejus adquiescens particulam terræ illius quam ille postulavit . cum campis silvisque et cum devota mente propter Christum et pro retributione ministerii ejus et laboribus quos mecum diu patienterque toleravit . jure Weogornensis æcclesiæ possidendum . et tamen se vivente vel etiam post obitum ejus cui voluerit dimittendum libenter concedendo . trado . Hac etiam conditione . ut cathedræ episcopalis potestati nunquam auferatur . in Dei omnipotentis nomine precipio . Est autem prefati agelli particula juxta fluvium quem dicunt Saluuerpe in vico quem nobili vocitant nomine Uuicbold . Et ut elemosina mea quam pro omnipotente domino fideli amico meo nec non et fauta congregationi donabo ; Eo amplius . et altius coram Deo adcrescat . terram illam in libertatem totius rei puplicæ hoc est in vectigalibus in expeditionibus in operibus et in omnibus rebus concedens libenter donabo.

Augentibus hanc donationem pro domino factam . augeat Deus bona illius . diminuentes autem damnet et minuet regnum et potentiam ejus et hic et in futuro sæculo . amen .CURSE

Hec autem acta est anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dc.xc.ii . coram his testibus infrascriptis .DATING CLAUSE

Ego Æðelred rex hanc donationem meam propria manu corroborans subscripsi .
Ego Berhtuuald gratia Dei archiepiscopus consensi et subscripsi.
Ego Eguuine episcopus consensi et subscripsi .
Ego Æðilheard consensi et subscripsi .
Ego Æðilweard consensi et subscripsi .
Ego Æðelberht consensi et subscripsi .
Ego Æðelric consensi et subscripsi .
Ego Osuuidus consensi et subscripsi .
Ego Scefthere consensi et subscripsi .
Ego Eadberht consensi et subscripsi .
Haelric abbas .
Pehtat abbas .
Tæbba abbas .
Eadwald princeps ,
Waldhere pr' ..
Pinewald exorc[ista] .