Archive: Worcester

A.D. 697 x 699. Æthelred, king, to Oftfor, bishop; grant of 44 hides (cassati) at Fladbury, Worcs., so that monastic life may be re-established there. Latin.

 

+ Apostolus Paulus de extremo judicio domini manifestissime loquens ita refert :-- 'Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit sive bonum sive malum.' Quid autem sit quod apostolus pro meritis suis quosque percepturos adfirmat , ipse dominus in evangelio suo manifestat dicens :-- 'Ibunt impii in supplicium æternum , justi autem in vitam æternam :'PROEM

Hoc sane tremendum ac terribile omnipotentis domini judicium ego Æthilred , Christo largiente rex , tota cordis formidine sine cessatione perhorresco ; quapropter ut ibidem sub præsentia almi judicis veniam merear adipisci , pro absolutione criminum vel meorum vel conjugis quondam meæ Osthrythæ , terram quæ dicitur Fledanburg . xliiii . cassatorum capacem , Oftforo episcopo in possessionem tradidiDISPOSITIVE WORD ; ut quemadmodum primitus tradita fuerat , rursus per illius diligentiam monachorum in ea sub abbate degentium honestissima conversatio recuperetur .

Si quis autem pertinacium contra hanc donationem fractoris animo venire temptaverit , eamque infringere conatus sit , sciat se sub tremendo examine poenas debitas luturum .CURSE

+ Ego Æthilred propriam donationem corroborans , titulo sanctæ crucis subscripsi .
+ Ego Headda episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Torhctuuald , comes regis , consensi et subscripsi.
+ Ego Eaduuald consensi et subscripsi .
+ Ego Cille consensi et subscripsi .
+ Ego Osfrith consensi et subscripsi .
+ Ego Ecfrith consensi et subscripsi .
+ Ego Tuddul consensi et subscripsi .
+ Ego Guthlac consensi et subscripsi .
+ Ego Sigiuuald consensi et subscripsi .
+ Ego Folchere consensi et subscripsi .
+ Ego Berhttred consensi et subscripsi .
+ Ego Oftfor episcopus donationem quam a rege accepi propria manu confirmans subnotavi .