Archive: Worcester

A.D. 757 x 774. Ealdred, with the consent of Uhtred, his brother, and of Offa, king of Mercia, to Beornheard, comes; grant of 3 hides (cassati) at Huntena tun. Latin.

 

Rubric: Huntenatun.
Marginal note in a later hand: Hamtona

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi mundi salvatoris .INVOCATION Nihil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid possumus . Idcirco terrenis et caducis cælestis patriæ præmia mercanda sunt .PROEM Qua de re ego Aldred cum consensu et licentia Offani regis Merciorum et Uhtredi germani mei . pro redemptione animæ meæ et pro spe salutis æternæ . Terram trium cassatorum in loco qui dicitur Huntena tun . cum omnibus sibi adjacentibus rebus et rectis hiis omnibus in silvis in campo Beornheardo comita meo digno prætio insuper ab eo suscepto in jus proprium libenter pro domino largitus sumDISPOSITIVE WORD . Si autem quod absit quis avaritiæ spiritu infectus hanc donationem . quam cum conscientia et promissu Offani regis Merciorum et Uhtredi fratris mei minuere temptaverit . ponet Deus partem ejus cum Juda infideli traditore . Si autem quis benivolo animo instinctus augere voluerit . augeat Deus partem illius in paradiso . cum fideli latrone qui meruit audire . 'Hodie mecum eris in paradiso' .CURSE Signa autem et nomen consentientibus et conscribentibus hic infra adnotabo .

+ Ego Offa Dei gratia rex Merciorum hanc donationem consentiendo describo .
+ Ego Milred episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Uhtred consensi .
+ Ego Eada consensi et subscripsi .
+ Ego Aldred hanc meam donationem confirmando subscripsi .
+ Ego Brorda consensi .
+ Berhtwald .
+ Tilhere abbas .
+ Cusa .
+ Hunta .
+ Broga .
+ Headda .
+ Cæc .
+ Æðelmund .
+ Eadgar .