S 60
Archive: Worcester
A.D. 770. Uhtred, regulus of the Hwicce, with the permision of Offa, king of Mercia, to St Mary's Minster, Worcester; grant of 10 hides (tributarii) at Stoke Prior, Worcs. Latin with English bounds.
De Stoke.
Px In nomine domini nostri Jhesu Christi.INVOCATION Certissime itaque et absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse . et ea quæ non videntur æterna esse .PROEM Iccirco ego Uhtredus Deo donante regulus Huuicciorum cogitavi ut ex accepta portione terreni regni a largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ in usus ecclesiasticæ libertatis erogarem . Hinc igitur concessiDISPOSITIVE WORD fratribus Deo servientibus in monasterio Uuigornensi quod constructum est in honore sanctissimæ virginis et matris domini nostri Jhesu Christi Mariæ . cum consensu et licentia regis Offani Merciorum simulque episcoporum ac principum ejus . terram illam . x . tributariorum . scilicet vicum qui Stoke appellatur juxta fluvium in orientali parte qui dicitur Saleuuearpe jure ecclesiastico pro salute animæ meæ omni tempore possidendum . et insuper pro remedio animæ meæ et pro amore cælestis patriæ sciat unusquisque hanc terram liberam esse ab omni tributo parvo vel majore publicalium rerum et a cunctis operibus regis vel principis præter instructiones pontium vel necessarias defensiones arcium contra hostes . Augentem hoc meum præceptum omnipotens Deus sua augere bona in æternum non cesset ; minuentem quod non optamus sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . nisi antea Deo et hominibus satis emendaverit . Conscripta est autem hæc donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dcclxx . indictione . viiii . decennovenal' . xi . . lun . viii .DATING CLAUSE
+ Ego
Offa
Dei dono rex Merciorium hanc donationem subreguli mei consensi . et signum sanctæ crucis imposui .
Ego
Mildredus
, pia Dei dispensatione humilis Uicciorum episcopus consensi et subscripsi .
Ego
Uhtredus
Christi gratia concedente regulus propriæ gentis hanc meæ libertatis donationem pro domino concessam corroborans . signum salutare subscripsi .
Ego Aldredus subregulus Huuicciorum huic concessæ donationi fratris mei consentiendo subscribo .
Ego Eada consensi et subscripsi .
Ego Brorda consensi et subscripsi .
Ego Eadbald consensi et subscripsi .
Ego Cyneðryð regina Merciorum consensi et subscripsi .
Ego Etferdus filius amborum consensi et subscripsi .