S 108
Archive: Canterbury, Christ Church (? ex Selsey)
A.D. 772 (15 August). Offa, king of the English, to Oswald, bishop; grant, for the foundation of a minster, of 8 hides (cassati) at Bexhill, Sussex, with reversion to the bishopric of Selsey. Latin with English bounds and a list of gavel-land appurtenant to Bexhill, namely, Barnhorne, Worsham, on Ibbanhyrste, Crowhurst, on Hricge, on Gyllingan, Foxham (lost, in Crowhurst), on Blacanbrocan (? Black Brooks in Westfield), and Icklesham, all in Sussex.
+ In nomine domini Dei salvatoris .INVOCATION
Omne quod secundum presens seculum agitur vix usque ad mortem sufficit . quod vero pro eterna vita agatur . eciam post mortem permanet in eternum . Idcirco intenta mentis providentia unicuique cogitandum considerandumque est . quatenus labentibus huius seculi possessionibus mansuras celestium promissionum diviciis obteneat .PROEM qua de re . Ego Offa Rex Anglorum pro remedio anime mee . et pro Dei amore aliquam partem terre Sudsex' . sicut ante promisi omnipotenti Deo venerando episcopo Osuualdo ad construendum in ea monasterium . basilicamque augendam , que divinis laudibus . et sanctorum honoribus servire videatur . inperpetuam attribuo possessionem . id est . viii . cassatos in loco qui appellatur . Bixlea . sicut meta prenotatum est .
Scripta est . hec cartula . Anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi . dcc . lxxii . Indictione . x . mensis Augusti . die . xv .DATING CLAUSE
+ Ego Offa Rex Merciorum sicut michi a Deo regnante potestas concessa est . hanc donacionis cartulam propria manu subscribens confirmavi . et signum sanctæ crucis infixi .
+ Ego Ecberht Rex Cantuariorum consensi et subscripsi .
+ Ego Jaenberhtus gratia Dei archiepiscopus subscripsi .
+ Ego Cyneuulf Rex occidentalium Saxonum hanc donacionem consensi et subscripsi .
+ Ego Eadberhtus episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Osuualdus episcopus ea quæ michi data sunt subscripsi .
+ Ego Righeah episcopus consensi .
+ Ego Diora antistes subscripsi .
+ Ego Osuualdus dux Suðsax' consensi .
+ Ego Osmund dux confirmavi .
+ Ego Ælbuuald dux adquievi .
+ Ego Oslac dux consensi .
Et hii testes quoque ibi aderant , quorum nomina infra scripta sunt :
Botuuine abbas .
+ Eata .
+ Heabercht .
+ Brorda .
+ Berhtuuald .
+ Oesne .
+ Huithyse .
+ Baldræd .
+ Bryne .
+ Stidberht .
+ Cyne .
+ Ealdred .
+ Lulling .
+ Berht .
+ Byrnhere .
+ Tota .
+ Scira .
+ Æmele prefectus .
Omnes isti consensientes subscripserunt et confirmaverunt .