Archive: Peterborough

A.D. 757 x 796 (Freoricburna, Surrey). Offa, king of Mercia, to the church at Woking, Surrey; grant of 20 hides (manentes) at Woking. Latin.

 

+ In trino nomine divinitatis individuæ .INVOCATION Juste a nobis pietatis opera persolvenda sunt .PROEM Iccirco ego Offa ipso piissimo præordinante Deo rex Merciorum rogatus a venerabili abbati meo nomine Pusa . simul et a præfecto meo vocabulo Brorda . ut aliquam liberalitatem ejus ecclesiæ quæ sita est in loco ubi dicitur Woccingas concederem . quod et libenter facere juxta eorum petitionem providi . et pro expiatione piaculorum meorum domino devote largitus sumDISPOSITIVE WORD ; et ut memoria nominis mei apud eandem æcclesiam pro domino perpetualiter perseveret . Hæc est ergo præfata munificentia quam in posteros protelatam decrevi . xx tantum manentium in loco in quo illud monasterium situm est . ut absque impedimento secularium negotiorum ac regalium tributorum sive expeditionum aut jussionum incognitarum . soli domino serviens sancta congregatio juris sui ac dominationis potestate propria non privetur .

Si quis vero hanc prædictam liberalitatem extraneorum sive regum sive judicum vel etiam principum in modico seu in magno irritam ducere aut infringere temptaverit . sciat se in magno judicii die districtam ac tremebundam coram Christo atque angelis ejus subire sententiam .CURSE

Actum publice ac confirmatum in regione Suthregeona . villa regali . nomine FreoricburnaPROMULGATION PLACE . Consentientibus una mecum ac roborantibus idoneis testibus ac principibus . quorum nomina infra tenentur asscripta .

Ego Offa regia dignitate præditus hanc donationem a me confirmatam manu propria per crucis signum confirmavi .
Signum manus Brordan præfecti .
Signum manas Berhtuualdi principis .
Signum manus Bryni .
Signum manus Aldheri comitis .