Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 774. Offa, king of the English, to Jænberht, archbishop; grant of 3 sulungs (aratra) at Lydd, Kent. Latin with bounds.

 

Endorsements:
(1) To Hlidum
(2) Offa Rex dedit Ianberto archiepiscopo et ecclesiæ Christi terram trium aratrorum on hlidum
(3) Lyden in marisco de Romenal

+ In nomine Jhesu salvatoris mundi qui est et qui erat et qui venturus est . per quem reges regunt et dividunt regna terrarum .INVOCATION Sicut dispensator universæ terræ mihi distribuit sæcundum mensuram suæ propriæ voluntatis ita ejusdem gratia concedente .PROEM Ego Offa rex totius Anglorum patriæ dabo et concedoDISPOSITIVE WORD Iaenberto archiepiscopo ad æcclesiam Christi aliquam partem terræ trium aratrorum . quod Cantianice dicitur threora sulunga in occidentali parte regionis quæ dicitur Merscuuare . ubi nominatur ad Hlidum .

Et huius terræ sunt hæc territoria . mare in oriente et aquilone . et ab austro terra regis aduui . ubi nominant denge mersc usque in lapidem adpositum in ultimo terræ . et in occidente et aquilone confinia regis ad bleccing .BOUNDS

Et hoc prædictum donum in perpetuum largitum qui averterit a possessione æcclesiæ Christi avertat a se Christus misericordiam suam . manente hac cartula nihilominus in sua firmitate . Ad cujus cumulum firmitatis signum sanctæ crucis Christi anno dominicæ incarnationis . dcclxx moiiii .DATING CLAUSE inpressimus cum sacerdotibus et senioribus populi more testium subscribendo .

+ Signum manus Offæ regis suprascripta confirmantis .
+ Signum manus Iaenberhti archiepiscopi .
+ Signum manus Cynethrythe reginæ .
+ Signum manus Eadberhti episcopi .
+ Signum manus Aldberhti abbatis .
+ Signum manus Brordan principis .
+ Signum manus Berhtuuoldi principis .
+ Signum manus Eadbaldi ducis .
+ Signum manus Brordan prefecti .
+ Signum manus Folcberhti abbatis .
+ Signum manus Uuigheardi .
+ Signum manus Byrhthuni episcopi .
+ Signum manus Ceolulfi episcopi .
+ Signum manus Botuuini abbatis .
+ Signum manus Atheluuoldi abbatis .
+ Signum manus Aldberhti abbatis .
+ Signum manus Esni .
+ Signum manus Eadberhti .
+ Signum manus Boban .
+ Signum manus Badohardi .
+ Signum manus Cian .
+ Signum manus Hearedi .
+ Signum manus Suithhuni .

Lide.

Anno dominicæ Incarnationis . dcclxxiiii .DATING CLAUSE

Ego Offa Rex concedoDISPOSITIVE WORD partem terræ in marisco . ubi dicitur Hlide . ad opus familiæ Christi id est monachorum . qui in ecclesia Christi quæ sita est in Dorobernia civitate Jamberto archiepiscopo ejusdem civitatis rogante pro salute animæ meæ liberam ab omni seculari servicio . et fiscali tributo . exceptis expedicione . arcis constructione et pontis . Siquis huic donacioni nostræ contradixerit ; perpetuo anathemate subjaceat .CURSE