S 226
- See this source in PASE
- See witnesses in PASE
Archive: Evesham
Edward, king of Mercia, to the church of St Mary, Cronuchamme (Evesham); grant of 5 hides (manentes) at Lench, Worcs. Latin.
Regnante imperpetuum domino nostro Jhesu Christo .INVOCATION Dum conditoris nostri providentia omnis creatura valde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra celos tam in angelis quam etiam in hominibus ac in multimodis ac diversis speciebus jumentorum . animalium . piscium . volucrum . que omnia nature sue jura natus creatoris persolvant . nisi homo solus qui ad imaginem suam plasmatus est et omnibus prælatus . tamen propter prævaricationem corruens in mortem . et primam immortalitatis stolam miserabiliter domini contempnendo mandatum amisit. Iccirco ille divitie eligende sunt que nunquam decipiunt habentem . nec in ipsa morte amittuntur . sed plus habundant dum cernitur quod amatur .PROEM
Quapropter ego Eadwardus rex Merciorum dum mihi rex eternus omnipotens Deus terrigenis regni absque merito portionem et aquam contulisset . cogitavi ut exinde aliquam partem pro remedio anime mee ad utilitatem ecclesiarum Dei perdonarem . Proinde exiguam ruris portiunculam . v . scilicet manentes in loco ubi ruricoli vocitant æt Lench . Cum conscientia principum ac ducum meorum quorum nomina infra prescripta annotabo pro spe superne remunerationis . ad ecclesiam beate Dei genitricis semperque virginis Marie . Que fundata est in Cronuchamme libenter concedens donaboDISPOSITIVE WORD .
Si quis autem quod absit heredum meorum hanc donationem meam quam pro ereptione anime mee trado . infringere ausus fuerit . sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum nisi satisfactione emendaverit . Si quis autem augere voluerit . augeat Deus partem illius in terra viventium . Sit autem predicta terra libera ab omni mundiali servitio cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur . tam in magnis quam in modicis rebus . campis . pascuis . pratis . dirivatisque cursibus aquarum . excepto istis tribus . expeditione . pontis arcisve coedificatione .
Ego Æðelbert rex consensi .
Ego Alhstan episcopus . consensi .
Ego Eanwulf dux . consensi .
Ego Wlfhere dux . consensi .
Ego Ælfred abbas . consensi .
Ego Wlfhere abbas .
Ego Cyma abbas . consensi .