Archive: Worcester

A.D. 814 = 813 (Tamworth, Staffs., 26 December). Coenwulf, king of Mercia, to Deneberht, bishop, and his familia at Worcester; remission of renders due from Worcester and its dependent minsters, in exchange for the minster at Twyning, Gloucs., assessed at 3 hides (manentes), and 10 hides west of the Severn. Latin.

 

+ In nomine Dei excelsi qui est spes omnium finium terre et in mari longe .INVOCATION Ego Coenuulf ejus melliflua gratia largiente rex Merciorum cum consilio et consensu optimatum meorum quorum infra caraxata sunt vocabula . meo fideli atque venerabili episcopo Deneberhto atque ejus familiæ quæ sita est in Weogernensi civitate illorum . xii . hominum pastum quæ rite ad illam civitatem pertinent . et ad alia quæ sub ejus sunt potestate monasteria constituta . liberaliter perenne concedoDISPOSITIVE WORD . Quia ille episcopus et ejus familia civitati Uueogernensis mihi in perpetuam hereditatem . xiii . manentes tradiderunt . Hoc est monasterium quod nominatur Bituinæum . iii . manentes et in occidentali plaga fluminis Sabrine . x . et sic firmam pacem atque placationem inter nos omnium undique discussis convitiorum obstaculis constituti sumus . Acta 'est' autem haec donatio . Anno .dccc.xiiii. indictione .vii. in vico celeberrimo qui vocatur Tomoworðig . die . vii o . kl' Januarii . regni autem nostri a Deo concessi .xviii. anno . DATING CLAUSE

Siquis autem hanc libertatem nostram servare vel augere voluerit augeat omnipotens dies suas hic et in sempiternum . Si quis autem hoc in aliquo frangere vel minuere temptaverit . Sciat se separatum alienatum atque anathematum a Deo atque omnibus sanctis in die tremendi examinis nisi ante hic cum satisfactione emendaverit .CURSE Hanc libertatis donationem dominice incarnationis an'. . . . . .

+ Ego Coenuulf rex Merciorum cum virtute sanctæ crucis scribendo corroboravi .
+ Ego Uulfred archiepiscopus consensi .
+ Ego Ælfðryð regina consensi .
+ Ego Ealdulf episcopus consensi æt subscripsi .
+ Ego Uuerenberht episcopus consensi .
+ Ego Deneberht episcopus consensi .
+ Ego Uulfheard episcopus consensi .
+ Ego Heardberht dux consensi .
+ Ego Beornnoð dux .
+ Ego Dynna dux .
+ Ego Ceolberht dux .
+ Ego Mucel dux .
+ Ego Ceolwulf .