Archive: Evesham

A.D. 716 x 717. Æthelbald, king, to the church of St Mary, Evesham; grant of part of a mansio in Droitwich, Worcs. Latin.

 

Wich.

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION

Ego Æðelbaldus dum mihi rex æternus omnipotens Deus terrigeni regni absque merito portionem aliquam contulisset ; cogitavi ut exinde aliquam partem pro remedio animæ meæ ad utilitatem æcclesiarum Dei perdonarem . Proinde unam portionem mansionis in Wico emptorio salis quem nos Saltwich vocamus cum conscientia principum ac ducum meorum quorum nomina inferius perscripta sunt ac notata ; pro spe supernæ remunerationis ad ecclesiam beatæ Dei genitricis semperque virginis Mariæ quæ fundata est in Cronuchomme libenter concedens donaboDISPOSITIVE WORD . quatinus ab omni tributo fiscalis publici imperpetuum illa portio quam nostratim . 'Sele' nuncupamus libera sit .

Si quis autem quod absit hæredum meorum hanc donationem meam quam pro redemptione animæ meæ trado infringere ausus fuerit ; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum . nisi satisfactione digna emendaverit . Si quis autem augere voluerit ; augeat Deus partem illius in terra viventium .CURSE

Hanc vero donationem meam ego Æðelbaldus dono Dei rex pro majori stabilimento signo sanctæ crucis munio .
+ Ego Ecgwinus episcopus hanc donationem confirmans subscripsi .
+ Ego Aðelwardus consensi et subscripsi .
+ Ego Ædeluch consensi et subscripsi .
+ Ego Eadberht consensi et subscripsi .
+ Ego Wilfrid consensi et subscripsi .
+ Ego Oua consensi et subscripsi .
+ Ego Sigebald consensi et subscripsi .
+ Ego Eoppa consensi et subscripsi .