S 326
Archive: Shaftesbury
A.D. 860. Æthelbald, king of Wessex, to Osmund, his minister; grant of 14
hides (cassati) at Teffont, Wilts. Latin with English bounds.
Rubric: + Hec est concessio regis Athelbaldi de .xiiii. cassatis terre iuxta Tefuntam qua ut in subsequente notatur pagina omni tempore dictare concessit.
Regnante imperpetuum Deo et Domino Iesu Christo, cum cuius imperio hic labentis seculi prosperitas in aduersis successoribus sedulo permixta et conturbata cernuntur et omnia uisibilia atque desiderabilia ornamenta huius mundi ab ipsis amatoribus cotidie transeunt. Ideo beati quique ac sapientes cum hiis fugitiuis seculi diuiciis eterna et iugiter permansura gaudia celestis patrie magno opere adipisci properant.INVOCATION Quapropter ego Adelbaldus gracia Dei occidentalium Saxonum rex dono atque concedoDISPOSITIVE WORD dilecto ac uenerabili ministro meo pro eius humili ob[ ] Osmunde terram .xiiii. cassatorum in loco qui appellatur be Tefunte, hoc est ut habeat et possideat prefatam terram in perpetuam hereditatem cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, campis, siluis, pratis, pascuis atque omnia in omnibus quamdiu in ista transitoria uita demoratus fuerit, et post finem uite illius heredi cuicumque uoluerit liberam habeat donandi uel concedendi potestatem. Sit hec terra prefata secura et inmunis omnium rerum legalium et principalium tributum et inexactorum operum, furisque comprehencione, simulque et omni populari grauidine nisi expedicione et pontis faccione et arcium municione. Hec sunt termini terre.
Siquis hanc meam [donacionem] augere et amplificare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos. Si uero quis infringere uel mutare presumpserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii coram Christo et omnibus sanctis racionem redditurum esse, nisi prius satisfaccione emendauerit.CURSE Scripta est hec cartula anno dominice incarnacionis .dccclx., indiccione .iiii.DATING CLAUSE, istis testibus consencientibus quorum nomina infra scripta uidentur esse. Adelbald rex. + Aedelbert rex. + Iudith regis filius. + Suidhun episcopus. + Alhstan episcopus. + Osric dux et ceteri. +