S 175
Archive: Canterbury, Christ Church
A.D. 814. Coenwulf, king of Mercia, to Wulfred, archbishop; grant of 10 sulungs (aratra) at Bexley, Kent, with swine-pastures. Latin with English bounds.
Endorsements:
(1) s. x: to byxlea
(2) s. xii: Kenulfus rex Wluredo archiepiscopos bixle. x. aratrorum
(3) s. xii: latine.
Quapropter ego Coenuulfus gratia Dei rex Merciorum . viro venerando mihique in Christo caritate summo pontificalis apice decorato . Uulfredo archiæpiscopo dabo et concedoDISPOSITIVE WORD aliquam partem terræ juris mei quæ mihi largitor omnium bonorum Deus donare dignatus est pro intimo caritatis affectu ut apostolus ait . 'hilarem enim datorem diligit Deus' . et hoc . est in loco qui dicitur Byxlea . x . aratrorum in perpetuam possessionem . et hæc terra libera permaneat . preter arcem . et expeditionem pontisque constructionem . Quod si quisque huic largitioni contradixerit . contradicat ei Deus . et deneget ingressum cælestis vitæ . et his liminibus hæc pars telluris circumgirari videtur .
Actum est hoc anno dominice incarnationis . dccc o. xiiii o. indictione . vi a .DATING CLAUSE his testibus consentientibus atque confirmantibus quorum infra nomina nota sunt .
+ Ego Coenuulf gratia Dei rex Merciorum hanc donationis confirmationem signo sancte crucis Christi roboravi .
+ Ego Uulfred archiepiscopus cons' 7 sub' .
+ Ego Denebyrht episcopus cons' 7 sub' .
+ Ego Uulfhard episcopus cons' 7 sub'.
+ Ego Ælfðryð regina cons' 7 sub' .
+ Signum manus Eadberhti ducis .
+ Signum manus Ealhheardi ducis .
+ Signum manus Ceoluulfi ducis .
+ Signum manus Heardberhti ducis .
Anno dominice incarnationis . dccc . xv .DATING CLAUSE Ego Cenulfus Rex doDISPOSITIVE WORD partem terre juris mei in loco qui dicitur Bixlea . x . aratrorum . Wlfredo archiepiscopo ad opus ecclesie Christi . Et hec terra permaneat libera præter arcem . expedicionem pontis . construccionem . Hec sunt nomina pascuum porcorum . helfrethingden . hunbealdinghola . frumesingleah . Burnestedesden . heanyfre . cujus termini . in oriente . Spachrig . in austro ; plumuuardingparroc . In occidente ; lindceolne . ab aquilone ; av'e'ne .BOUNDS Si quis huic dono contradixerit ; contradicat ei Deus . et deneget ingressum celestis vite .CURSE