S 277
Archive: Shaftesbury
A.D. 833 (Dorchester, Dorset, 26 Dec.). Egbert, king of Wessex, to Beornwyn, Ælfflæd and Walenburch, sisters; confirmation of 10 hides (manentes) at Woolland, Dorset, the old charters having been lost, and of the new division between the sisters following Beornwyn's inheritance of land at Dartington, Devon. Latin with English bounds.
Rubric: Hec est scripcio Ageberti regis Saxonum de decem mansis terre dividende inter tres sorores loco ubi dicitur Wennland ecclesie sancti Edwardi Shaftoní.
In nomine Domini nostri Iesu Christi.INVOCATION Ego Agebertus gracia Dei occidentalium Saxonum Rex, cum consensu et communi consilio episcoporum et principum meorum ac tocius plebis mee seniorum, hanc testimonii cartulam conscribere iussi, id est decem manencium terre illius ubi dicitur Wennland ut firmiter iuxta antiquam conscripcionem ipsis postsessoribus quorum propria hereditas, id sunt tres sorores Beornwyn , Alfled , Walenburch , assignata permaneat, cum eiusdem territoriis et omnibus rebus ad se pertinentibus, absque ulla contradiccione firma stabilitate perseueret. Et iccirco fecimus quia nescimus pro qua causa contingit quod anteriora scripsiuncula perdita fuissent. Et si unquam eueniat ut ab alicui hominum inuenta reperiantur, nisi in substanciam et sustentacionem hiisdem heredibus perueniant, sint semper diiudicata atque proscripta ab omnibus catholicis erectam fidem colentibus. Illam utraque terram easdem prenominate sorores inter se diuidentes unusquisque illa re accepit .iii. cassatos et quarte terciam partem sibi in proprium ius. Contigit autem post annorum curriculam ut, easdem prenominate sorores plus de paterna hereditate suscipientes, Bearnwine recessit in Domnoniam et ibi partem suum sumpsit in loco qui uocatur Derentune homm, et aliis duobus has .x. manentes prout illis placuit diuidendas dimisit. At illi uero inter se diuidentes, Alfled accepit sibi in occidentali parte in dominium peculiare duos cassatos.
Territoria uero huius agelli ista sunt. Primitus of alor riðe uppe on anne þoure, þanen on anne walle dich, þannen þurh reowe on delesburg middenwearde, þanen to cylberge, þanen on wyrtruman, þanen on burg, þanne on anne dich, one þane ealdene hage, þanen anlang ðies hagen oð anne þorn on hacggen hamme, þanen on anne hege ðat on irichte on anne oc, ðonne est ouer melenbroc on anne þorne on anne stapel, eft to anne aler rið.
Scripta est uero huius priuilegii scedula anno dominice incarnacionis .dcccxxxiii., indiccione .xii., die qua sancti Stephani prothomartirisDATING CLAUSE solempnitas celebretur in uilla regali qui uocatur DornwerecestrePROMULGATION PLACE, coram ydoneis adstipulatoribus quorum nomina subternotata patescunt. Siquis autem tyrannica potestate inflatus et diabolica fraude deceptus hoc infringere aut minuere ausus sit, sciat se excommunicatum et a societate sanctorum seperatum et ante tribunal Christi racionem redditurum.CURSE + Ego Agebertus rex hanc nostram communem coroboracionem propria manu signo sancte crucis sic confirmo. Ego Alstanus episcopus consensi et subscripsi.