S 297
Archive: Canterbury, St Augustine's
A.D. 845 (Wye, Kent, 16 Nov.). Æthelwulf, king of Wessex and Kent, to Wynhere, abbot of St Augustine's; grant of 1 sulung (aratrum) at Lillicesora (? Lynsore, near Bossingham, Kent), in return for 70 mancuses. Latin with bounds.
In nomine altitroni regis eterni.INVOCATION Ego Æðeluulf gratia Dei rex occidentalium Saxonum necnon et Cantuariorum, pro spe remunerationis eterne atque competenti pecunia quam ab eo accepi hoc est .lxx. mancusis, cum consensu ac licentia meorum optimatum libenti animo dabo et concedoDISPOSITIVE WORD Winhere presbytero abbati monasterii sancti Petri apostoli, ubi pausat corpus beati patris nostri Augustini, aliquantulam partem terre iuris mei in orientali parte Cantie, id est unum aratrum in illo loco qui ab incolis Lillicesora nominatur, cum campis et siluis omnibusque rebus intus ei et foris ad se rite ac recte pertinentibus habendam et possidendam feliciterque in diebus eius in quacumque ei conditione perfruendum et post dies eius cuicumque heredi derelinquendum placuerit liberam per omnia habeat potestatem. Istis notissimis terminibus circumcinctis, ab oriente tafinguueg, a meridie hælgarda, ab occidente cornuug, ab aquilone norðhommis.BOUNDS Hanc eandem donationem meam cuius supracripsi agelli ab omnibus secularium difficultatum seruitiis liberabo, hoc idemque omnibus successoribus meis in nomine omnipotentis Dei obseruandum precipio. Si autem quod non optamus alicuius persone homo diabolica temeritate instigatus surrexerit, qui hanc nostram munificentiam confringere uel mutare aut in aliud conuertere quam a nobis constitutum est temptauerit, sciat se a Deo et ab omnibus sanctis eius alienatum nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit, manente hac cartula in sua nichilominus firmitate roborata.CURSE Actum est autem anno dominice incarnationis .dcccxlv., indictione .viii., die .xvi. kalendarum DecembrisDATING CLAUSE, in illa famosa uilla que dicitur æt UuiePROMULGATION PLACE, his testibus consentientibus et signo sancte crucis 'Christi' confirmantibus quorum hic nomina infra in cedula caraxata continentur.
+ Ego Ethelwlf rex hanc meam donationem cum signo crucis Christi roborabo et subscribo.
+ Ego Ethelstan rex et cetera.