S 21
Archive: Canterbury, Christ Church (ex Lyminge)
A.D. 700 or 715. Wihtred, king of Kent, to St Mary's Church, Lyminge; grant of 4 sulungs (aratra) at Pleghelmestun and pasture in Romney Marsh. Latin.
Endorsements:
(1) Rumening seta inn to Limining + mynster
(2) s. xii:
Wictredus
rex Cantuariæ contulit ecclesiæ sanctæ Mariæ de Limminge . iiii . aratra . Pleghelmestun et Rumingsete ad pastum ovium ccc.
+ In nomine domini Dei nostri Jhesu Christi .INVOCATION
Ego Uuihtredus rex Cantuariorum providens mihi in futuro decrevi dareDISPOSITIVE WORD aliquid omnia mihi donanti et consilio accepto bonum visum est conferre basilicæ beatæ Mariæ genetricis Dei quæ sita est in loco qui dicitur Limingæ terram . iiii . aratrorum quæ dicitur Pleghelmestun . cum omnibus ad eandem terram pertinentibus juxta notissimos terminos id est bereueg . et meguuines paed' et stretlegBOUNDS . terrulæ quoque partem ejusdem Dei genetrici beatæ Mariæ similiter inperpetuum possidendam perdonoDISPOSITIVE WORD . cujus vocabulum est Rumining seta . ad pastum videlicet ovium trecentorum . ad australem quippe fluminis quæ appellatur Liminaea . terminos vero huius terrulæ ideo non ponimus quoniam ab accolis undique certi sunt . Quam donationem meam volo firmam esse [in] perpetuum ut nec ego seu heredes mei aliquid imminuere præsumant . Quod si aliter temptatum fuerit a qualibet persona sub anathematis interdictione sciat se prævaricariCURSE ad cujus confirmationem pro ignorantia litterarum + signum sanctæ crucis expressi et testes idoneos ut subscriberent rogavi id est Berhtuualdum archiepiscopum virum venerabilem .
+ Ego
Berhtuualdus
episcopus . rogat[us] consensi et subscripsi .
+ Signum manus
Uuihtredi
regis .
+ Signum manus
Æthilburgæ
reginæ .
+ Signum manus Enfridi .
+ Signum manus Ædilfridi .
+ Signum manus Hagana .
+ Signum manus Botta .
+ Signum manus Bernhærdi .
+ Signum manus Theabul .
+ Signum manus Frodi .
+ Signum manus Aehcha .
+ Signum manus Aesica .
+ Signum manus Adda .
+ Signum manus Egisberhti .