Archive: Canterbury, Christ Church and Canterbury, St Augustine's

A.D. 699 (Cilling, 8 April). Wihtred, king of Kent, to the churches and monasteries of Kent; confirmation of privileges. Latin.

 

Endorsements:
(1) by the scribe of the charter: + Lib[er] Uuihtredi regis <.............>rum in Cantia.
(2) in a hand of s. xii: Statutum Os[w]ii regis de libertate ecclesiarum Cantie latine.

In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi.INVOCATION Ego Uuihtredus rex Cantie, consulens anime meae in posterum, hanc prouidentiam pro diuersis calamitatibus imminentibus ecclesiis Dei atque monasteriis que in hac Cantia consistunt, una cum consensu principum meorum quorum nomina subterscribenda sunt, facere curaui ut ab omni exactione publici tributi atque dispendio uel lesione a presenti die et tempore liberae sint, mihique et posteris meis talem honorem uel oboedientiam exhibeant qualem exhibuerunt antecessoribus meis regibus sub quibus eis iustitia et libertas seruabatur, et ut tam ego quam posteri mei in hac pia definitione permaneant decerno, nec per quamlibet tergiuersationem que a nobis et a predecessoribus nostris recte indulta sunt concutiantur, sed ita ut iam iamque dictum est inperpetuum abhinc et deinceps Domino gubernante custodiantur, ad cuius cumulum firmitatis manu propria signum sancte crucis expressi et tamh reuerentissimum Berhtualdum archiepiscopum atque Gemmundum sanctissimum episcopum quam etiam uenerabiles presbyteros et religiosos abbates, presentibus itidem clarissimis abbatissis, hoc est Hirminhilda , Irminburga, Aeaba et Nerienda, ut subscriberent rogaui. Actum die .vi. idus Aprilis, anno regni mei .viii., indictione .xii.DATING CLAUSE, in loco qui appellatur CillingPROMULGATION PLACE.

+ Ego Uuihtredus rex Cantie ad omnia suprascripta et confirmata atque a me dictata propria manu signum sancte crucis pro ignorantia litterarum expressi.
+ Ego Berhtuualdus archiepiscopus ad omnia suprascripta rogatus a Uuihtredo rege testis subscripsi.
+ Ego Gemmundus episcopus rogatus testis subscripsi.
+ Ego Tobias presbyter rogatus testis subscripsi.
+ Ego Aeana presbyter rogatush testis subscripsi.
+ Ego Vinigeld presbyter rogatus testish subscripsi.
+ Ego Hadrianus indignus monachus rogatus testis subscripsi.
+ Ego Aedilmer abbas rogatus subscripsi.
+ Signum manus Uihtgari.
+ Signum manus Cyniadi.
+ Signum manus Ecca.
+ Signum manus Ueba.
+ Signum manus Headda.
+ Signum manus Headda.
+ Signum manus Suithbaldi.
+ Signum manus Scirieardi.
+ Signum manus Aedilfridi.
+ Signum manus Hagana.
+ Signum manus Beornheardi