Archive: Canterbury, St Augustine's

c. A.D. 848. Eadbald (Ædbald) to Winemund; grant of land at Burmarsh halfsæta, in return for 800 pence. Latin with bounds.

 

In nomine trino diuino Dei celi.INVOCATION Ego Ædbaldus do et concedoDISPOSITIVE WORD Winemundo amico meo aliquam partem terre agelluli mei contra eius pecuniam quam ab eo accepi, hoc est .viii. hund pendinga, in loco qui dicitur Burwaramers halfsæta. Necnon et illud agellum his terminibus circumcincta est, in oriente Suþsaxa lond, in meridie terra Folcanstaninga, in occidentale regis terra, in aquilone Limenaea.BOUNDS Necnon et illud agellum ego illi dabo in sempiternam hereditatem illi habendum et possidendum feliciterque in dies eius perfruendum et post dies eius cuicumque heredi placuerit derelinquendum. Hoc ipsum agellum ab omni seculari difficultate et aduersitatibus intus et foris, notis et ignotis, maioribus minoribus, quamdiu Christiana fides in terra seruetur eternaliter permaneat liber, hoc ipsumque omnibus successoribus nostris in nomine omnipotentis Dei obseruare precepimus. Et si quis hoc seruare uoluerit, seruet illum omnipotentis Dei benedictio hic et in futuro. Si autem sit quod non optamus ut alicuius persone homo diabolica temeritate ausus surrexerit qui hanc donationem nostram infringere uel minuere uel in aliud conuertere quam constitutum est a nobis temptauerit, sciat se rationem esse redditurum in die iudicii, nisi ante digna satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit et cetera.CURSE