Archive: Worcester

A.D. 804. Æthelric, son of Æthelmund, declares his intention to bequeath land at Todenham, Gloucs.; Sture; Shrawley, Worcs.; and at Cohhanlea to Deerhurst; at Bromsgrove and Feckenham, Worcs., to Wærferth for life with reversion to Worcester; and land under Over, Gloucs., at Westmynster (Westbury-on-Trym) and at Stoce (Stoke Bishop, Gloucs. or Stoke Prior, Worcs.), to Ceolburh, his mother, for life, with reversion to the church at Worcester. Latin.

 

Westburh . 7 Stoc[e].

+ In nomine domini Dei summi rex regum . qui in altis habitat et prospicit omnia cælestia et terrestria .INVOCATION Anno . ab incarnatione Christi . dccco . iiiio . Indictione . xiia .DATING CLAUSE Ego Æðelric filius Æðelmundi . Cum conscientia synodali invitatus ad synodum et in judicio stare in loco qui dicitur Clofeshoh . Cum libris et ruris . id est æt Wæst mynster quod prius propinqui mei tradiderunt mihi et donaverunt . ibi Æðelheardus archiepiscopus . mihi regebat atque judicaverat cum testimonio Coenwulfi regis et optimatibus ejus coram omni synodo quando scripturas meas perscrutarent ut liber essem terram meam atque libellas dare . quocunque volui . Postea commendavi amicis meis ad servandum . quando quæsivi sanctum Petrum et sanctum Paulum pro remedio animae meae Et iterum me revertente ad patriam . accepi terram meam et prætium reddidi quasi ante pacti sumus et pacifici fuerimus ad invicem . Facta est autem post paucos annos alia synodus æt AcleaPROMULGATION PLACE . Tunc in illo synodo coram episcopis rege et principibus ejus ememoravi pristinæ libertatis mei . quæ mihi ante judicatum est . et cum licentia eorum testificavi in præsenti testimonio quem ad admodum meam hæreditatem dare voluissem . Et sic dix .

'Hæc sunt Nomina illarum terrarum . quæ dabo ad locum qui dicitur Deorhyrst pro me et Æðelmund patrem meum . Si mihi continguat ut illic corpus meum requiescat . Todanhom . 7 æt Sture . Screfleh . 7 Cohhanleh . ea condicione ut illa congregatio vota eorum faciat firma sicut mihi promiserunt . Iterum dabo Wærferðe . xi . manentium Bremes grefan 7 Feccanhom ut habeat suum diem et postea reddat ad Wigorna cestre . Verum etiam do . xxx . manentium under Ofre ad Gleawe cestre . Et quando mihi contingat exitus mei diei . tunc daboDISPOSITIVE WORD Ciolburge matri meae si diutius vivit quam ego . terram illam æt West mynster 7 æt Stoce ut habeat suam diem et postea reddat a Weogornensem aecclesiam . Pro qua re ea vivente ut ibi habeat protectionem et defensionem contra Berclinga contentione . Et si aliquis homo in aliqua contentione juramentum ei decreverit contra Berclingas . liberrima erit ad reddendum cum recto consilio propinquorum meorum . qui mihi donabant hereditatem et meo quo ei dabo . et si non habeat patrocinium in civitate Weogornensi . Post ea primum quærat ad archiepiscopum in Cantia et si ibi non habeat sit libera cum libris et ruris ad elegandam patrocinium ubi placitum sibi fuerit . Si aliter fiat ut non opto aliquis homo contendat contra libros meos vel hereditatem indigne tunc habet Aldwulfus episcopus in Licetfelda istius cartulæ comparem et amici necessarii mei et fidelissimi alias . id est . Eadbyr'h't Eadgaring . 7 Æðelheh Esning . ad confirmationem huius rei .'

Rogo etiam Æðelric pro amore omnipotentis Dei . et præcipio et obsecro per omnes virtutes cælorum . Ut nullus homo hanc positionem crucis Christi . quæ tantorum virorum testimonio confirmata est . non præsumat minuere . Si ausus est aliquis confirmationem istam infringere . deletur de laude Dei . si non satisfactione emendaverit CURSE.

+ Ego Coenwulf rex Merciorum hanc munificentiam signo sanctæ crucis subscripsi .
+ Ego Æðelheardus . archiepiscopus Dorovernensis civitatis signum sanctæ crucis subscripsi .
+ Ego Aldwulfus Licetfendensis episcopus consensi .
+ Ego Wærnberht episcopus consensi .
+ Ego Denebyrht episcopus consensi .
+ Ego Wulfheard episcopus consensi .
+ Ego Eadwulfus episcopus consensi .
+ Ego Heaberht dux subscripsi .
+ Ego Beornoð dux subscripsi .
+ Ego Ciolward dux subscripsi .
+ Ego Cynehelm dux subscripsi .
+ Ego Wicga dux subscripsi .
+ Ego Wigheard dux subscripsi .
+ Ego Byrnwald dux subscripsi .
+ Ego Aldred dux consensi et subscripsi .

Short version from Birch 314

Westbyrig . 7 Stoce.

In nomine Dei summi .INVOCATION Ego Æþelric filius Æþelmundi invitatus ad synodum in loco qui dicitur Clofeshos cum libris ruris æt west mynstre . quod prius propinqui mei tradiderunt mihi . Ibi Aþelhardus archiepiscopus mihi regebat . cum testimonio Cenwulfi regis coram tota synodo . quando libros meos perscrutarent . me liberum esse terras meas atque libros dare quocumque vellem . Postea commendavi amicis meis ad servandum . quando quesivi sanctum Petrum pro remedio animæ meæ . et item reversus ad patriam . accepi propria sine lite . Facta est autem post paucos dies alia synodus æt AcleaPROMULGATION PLACE . tunc in illa synodo coram rege et principibus rememoravi pristinæ libertatis meæ . et quomodo hereditatem meam dare vellem . sic dicens . 'Hec sunt nomina terrarum quas dabo DISPOSITIVE WORDad locum qui dicitur Deorhyrst . pro me et Æðelmundo patre meo . sic mihi contingat ut corpus meum ibi requiescat . Todanhomm . 7 æt Sture . Screfleh . Colhan leh . ea conditione ut illa congregatio vota eorum faciat firma sicut mihi promiserunt . Iterum dabo Werfridlo episcopo xi . man' . Bremesgraf . 7 Feccan homm . ut habeat suum diem . et postea reddat . ad Wigorna cester . Verum etiam . xxx . man' . ad Glæweceastre . under ofre . Et quando mihi finis vitæ meæ . dabo Ceolburge matri meæ si diut[ius] vivit quam ego . terram illam æt Westbyri . 7 æt Stoke ut habeat suum diem . et postea reddat ad Wigreceaster . ut ea vivente defensionem habeat contra Berclinga contentione . Si fiet quod non opto . ut aliquis homo contra meos contenderit libros . tunc habet Aldulfus episcopus in Licetfelda . istius cartæ comparem . et amici mei fidelissimi alias . Eadberht Eadgaring . 7 Æþelheh Esning' . Rogo etiam Æþelric pro amore omnipotentis Dei . et obsecro per virtutes celorum . ut nullus homo hanc impositionem crucis Christi . quæ tot virorum testimonio confirmata est non presumat minuere . Si vero quis presumerit . deleatur nomen ejus de libro vitæ si non emendaveritCURSE.

+ Ego Cenred rex Merciorum huic donationi consensi .
+ Ego Athelheard Archiepiscopus .
+ Ego Aldulf episcopus .
+ Ego Werenberht episcopus .
+ Ego Deneberht episcopus .
+ Ego Wulfheard episcopus .
+ Ego Eadulf episcopus .
+ Ego Heaberht dux .
+ Ego Beornoð dux .
+ Ego Ceolward dux.
+ Ego Cynehelm dux.
+ Ego Wicga dux .
+ Ego Wigheard dux .
+ Ego Byrnwold dux .
+ Ego Aldred dux .