S 90
Archive: Canterbury, Christ Church
A.D. 742 (Clofeshos). Æthelbald, king of Mercia, to the Kentish churches; confirmation of privileges. Latin.
Endorsements:
(1) s. x: Libertas eclesiæ Christi
Eþelbaldi
regis Merciæ et Cuþberti archiepiscopi.
(2) s. xi: Decretum
Athelbaldi
regis et
Cuthberti
archiepiscopi de libertate ecclesiarum. Latine.
+ Regnante in perpetuum Deo et domino nostro Jhesu ChristoINVOCATION anno vero dominicæ incarnationis dccxlii . Indictione . x . et regni Æðelbaldi regis Merciorum . xxvii .DATING CLAUSE synodus congregatum fuerat in loco ce[leb]ri ubi nominatur ClofeshosPROMULGATION PLACE . de diversis eccle[sia]rum Dei ; et hutilitatibus præsitente autem eodem synodo Æðelbaldus rex cum suis optimatibus necnon Cutberhtus venerabiles archiepiscopus . ceterisque episcopis . s . . . . . . necessaria diligenter examinantes de statu totius christianitatis vel de symbolo ex antiquo sanctorum patrum institutionibus traditam esse vel qualiter in primordia nascentis ecclesiæ . jubebatur habere aut ubi honor cenubiarum . secundum normam equitatis servaretur . hæc et is similia anctie . inquirentes undique antiquas privilegias . recitantes tandundem pervenit ex rogatu . Æðelberhti regis Cantiæ coram omnibus legatur libertas ecclesiarum Dei et institutio . vel preceptam Wihtredi regis . de electione dominarum cenubiarum in regno Cantuariorum . Quomodo vel qualiter secundum imperium et electioni archiepiscopi fieri 'stare' precipitur . Post eo hoc privilegium lecta et inter se examinata ante regis . et episcoporum presentia fuisset . placuit itaque omnibus pariterque condixerunt nec ullam aliam . tam nobilem tamque prudenter constitutum invenire potuissent . secundum ecclesiasticam . disciplinam . Et hoc adnuentes stare seu ab omnibus firmare rectum esse sancserunt :
Ideoque pro hac re Ego Æðelbald rex Merciorum pro salute animæ meæ et pro stabilitati regni mei nec non ex petitioni . Æðelberhti regis Cantiæ seu . . . . . . . pro reverentiæ Cutberhti archiepiscopi hoc idem munifica manu propria mea subscribo ut per omnia ho . . . . et auctoritas et securitas Christi ecclesiæ citra humbrensis flufio . . . . . . denegatur . . . . . omnium cenubiarum in terra Cantiæ . . . . tam in libertate a secularium serviciis quam etiam in omnibus causis majoris minorisque secura permanet et sicut supradictus . . . . . . . pro se suosque constituit ad servandum . . . . . . . . per omnia inrefragabilis et immutabilis usque ad terminus seculi perdurare precipimus .
Si quis autem regum successorum nostrorum seu epis[coporum] vel principum hoc salubre decretum inf[ring] . . . rationem Deo omnipotenti in die tremendo . si comes vel præsbyter diaconus clericus . aut moniales . huic institutioni restiterit sit sui gradui privatus et 'a' participatione corporis et sanguinis Christi . separatus . et alienus a regna Dei . nisi ante ea satisfactione emendaverit quot sui malo superbiæ iniqui egessit quia in evangelio dictum est . 'quicumque ligaveritis super terram . erit ligatum et in celis . Et quecumque solveritis super terram erit solatum et in celis' .
+ Ego Eðelbald rex . divino suffragio fultus . gentis Merciorum regens inperium . signum sanctæ crucis subscribo .
+ Ego Cuðberhtus archiepiscopus propria manu subscripsi .
+ Ego Uuita episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Torhthelm episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Willfredi episcopus consensi et subscripsi.
+ Ego Cuðberht episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Huetlac episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Eanfrið episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Ecglaf episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Aluuig episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Hunwald episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Daniel episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Aldwulf episcopus consensi et subscripsi
+ Ego Eðelfrid episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Herewald episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Sigcga episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Redwulf episcopus consensi et subscripsi .
+ Ego Ofa patricius consensi et subscripsi .
+ Ego Aldwulf dux consensi et subscripsi .
+ Ego Æðelmod indolis Merciæ consensi et subscripsi
+ Ego Heardberht dux consensi et subscripsi .
+ Ego Eadbald dux consensi et subscripsi .
+ Ego Bercul dux consensi et subscripsi .
+ Ego Cyneberht consensi et subscripsi .
+ Ego Freoðorne consensi et subscripsi .
+ Ego Wermund abbas consensi et subscripsi .
+ Ego Cuðred abbas consensi et subscripsi .
+ Ego Buna abbas consensi et subscripsi .
An . dccxlii .DATING CLAUSE Her was mycel synod gegaderod at CloveshouPROMULGATION PLACE . 7 þar was Aðelbald myrcna cing . 7 Cutbert arb' . 7 fela oðre wise menn.
Hic congregatum est magnum concilium apud CloveshoPROMULGATION PLACE presidente Adelbaldo rege Merciorum cum Cutberhto archiepiscopo Cantuariensi . cæterisque episcopis simul assidentibus diligenter examinantes circa necessaria de statu totius religionis et de simbolo ex antiquis sanctorum patrum institutionibus tradita; vel qualiter in primordio nascentis æcclesiæ jubebatur habere aut ubi honor cænobiarum . secundum normam equitatis servaretur . Hæc et his similia anxie inquirentes et undique privilegia antiqua requirentes et recitantes ; tandem pervenit ad manus libertas æcclesiarum et institutio vel preceptum Wihtredi gloriosi regis de electione cænobiarum in regno Cantiæ . quomodo vel qualiter secundum imperium et electionem archiepiscopi Cantuariensis fieri stare præcipitur . Ex præcepto itaque regis Adelbaldi lectum est hoc privilegium et hæc libertas coram omnibus . et placuit cunctis pariterque condixerunt nullam aliam tam nobilem tamque prudenter constitutam invenire potuisse secundum æcclesiasticam disciplinam . et hoc annuentes stare . ab omnibus firmare sanxerunt .
Ego igitur Adelbaldus rex Merciorum pro salute animæ meæ et pro stabilitate regni mei nec non ex persona Ædelberhti regis Cantiæ seu etiam pro reverentia Cutberhti archiepiscopi hoc idem munifica mea propria manu subscribo . ut per omnia honor . autoritas. et securitas . Christi æcclesiæ a nulla persona denegetur . necnon omnium cænobiarum intra Cantiam constitutis tam in libertate secularium servitiis quamque etiam in omnibus causis majoribus minoribusve secura permaneant sicut Wihtredus rex' pro se suisque constituit servandum et optinendum . ita per omnia irrefragabiliter et immutabiliter usque in finem seculi perdurare præcipimus .
Ego Adelbaldus rex divino suffragio fultus gentis Merciorum imperium regens . signum sanctæ crucis subscribo .
Ego Cutbertus archiepiscopus propria manu subscribo .
Cum his etiam xiiii.cim . episcopi subscripscrunt . et multæ aliæ personæ diversorum ordinum.