Archive: Sherborne

A.D. 671. Cenwalh, king, to the see of Sherborne; grant of exemption from secular dues. Latin.

 

LIBERTAS QVAM REX KENEVVALCHUS CONCESSIT SCIREBURNENSI ECCLESIE .

Px In nomine domini nostri Iesu Christi .INVOCATION Ego Cenuualch regnante Deo rex hanc libertatem et potestatem sedi pontificali Scireburnensis ecclesie per priuilegii cautionem coram senioribus et testibus idoneis communi consensu atque tractatu firmiter atque inmarcescibiliter in eternum fore constituoDISPOSITIVE WORD . id est ut omnium fiscalium ac secularium rerum siue operum siue tributuum et cunctorum negotiorum seu in magnis seu in modicis per omne modum uniuersaliter sit libera . quia Dei singularis hereditas est et pontificalis officii sedis . De omnibus quoque curis et causis secularibus fide catholica et recto baptismate perseuerante hoc decretum statuimus . ut ab uniuersis grauitudinibus et secularium hominum turbinibus hec eadem ecclesia cum tota terra et possessione illius semper inmunus et secura permaneat . ut illic inhabitantes pura et sobria ac sincera mente laudem domini celebrantes . et legem eius diligenter tota plebe predicantes . sine impedimento Deo seruire ualeant . Si enim aliquis successorum nostrorum maligni fraude instructus - et spiritu cupiditatis illectus - hoc infringere ausus fuerit ; sciat se in inferni suppliciis suspiraturum et in faculis tartareis crematurum . et absque ullo remedio sine fine eiulaturum . Si quis uero hec in bona parte augere misericorditer pro Dei nomine uoluerit ; augeat omnipotens dominus bona ipsius siue in hoc seculo siue in futuro centupliciter . et cum omnibus sanctis uitam mereatur eternam feliciter .CURSE Scripta est autem hec cartula huius priuilegii consentiente et confirmante Laurentio archiepiscopo . simul rege Merciorum Wlfherio . ceteris patricia potestate predities corroborantibus ac subscribentibus . anno dominice incarnationis . dclxxiDATING CLAUSE .

+ Ego Coenuualch rex hec omnia confirmans propria manu signum Crucis subscripsi. + Ego Wlfhere rex similiter corroborans signum Crucis impressi. + Ego Laurentius archiepiscopus hec similter corroborando signum Crucis subscripsi. + Signum manus Hugg principis . + Signum manus Romani abbatis .