Archive: Worcester

A.D. 718 (? for 727). Æthelbald, king of Mercia, to Bægia, servant of God; grant of 6 hides (cassati) at Daylesford, Gloucs., for the founding of a minster. Latin with English bounds.

 

[D]æglesford.

+ Ego Æþelbald divina dispensante gratia Mercensium rex terram sex cassatorum . juxta fluvium cui nomen est Bladæn prope vadum cui vocabulum est Dæglesford pro redemptione animæ meæ servo Dei quem vocant Bægia in possessionem juris ecclesiastici libertatisque tradidi ita ut in ea monasterium construeretur et servorum Dei habitaculum fieret ea tamen conditione in omnibus rebus donaboDISPOSITIVE WORD illi noti et ignotis regis sive principis libera permaneat in sempiternum .

Si quis autem hanc donationem meam violare temptaverit sciat se in tremendo extremi judicii Dei examine rationem Deo redditurum .CURSE

+ Ego Æþelbaldus rex propriam meam donationem consensi et subscripsi .
+ Ego Uuilfriðus episcopus consensi .
Ego Eadberht consensi .
Ego Æðelric consensi .
+ Ego Cynric consensi .
Ego Ælfred consensi .
Ego Sigebed consensi .
Ego Osred consensi .

Hec sunt confinia huius ante nominati agelluli . hoc est primum of bladene on bæganwellan . inde in montem susibr? . urbs antiqua et postea bi þære aldan cestelbyrig on nunnena beorgas . ac deinde on fearhom et sic of fearhom neoðeweardum . iterum on bleadene .BOUNDS

Acta est autem hec donatio. anno incarnationis Christi . dcc.xviii . indictione . x .DATING CLAUSE