Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 814 (Bearwe, 25 November). Coenwulf, king of Mercia, to Wulfred, archbishop; grant of one sulung (aratrum) at Cynincges cua lond, Kent (? Kingsland (lost) in Faversham hundred), in return for 7 pounds of gold and silver. Latin with bounds.

 

Endorsements:
(1) s. xi: be uuestan wuda Cyncges cu land
(2) s. xii: Kenulf 'rex Merciorum dedit' Uuluredo archiepiscopo terram . i . aratri pro . vii . marcis auri 7 argenti
(3) s. xii: Kenulfus Rex dedit Wlfredo archiepiscopo Kingesculand . cum pertinentiis suis de Blen
(4) s. xii, same as (3)?: latine

+ In nomine sancti salvatoris Dei et domini nostri Jhesu Christi regnante ac gubernante eodem domino Jhesu simulque spiritu Sancto gubernacula in imis et in arduis disponendo ubique regit licet sermo sapientium consiliumque prudentium stabilis permaneat tamen ob incertitudine temporalium rerum divinis numinibus muniendo praescrutando pro ignotis et incertis eventis stabilienda roborandaque in Deo vivo et vero sunt .INVOCATION

Quapropter ego Coenuulfus gratia Dei rex Merciorum viro venerando mihique in Christi caritate summo pontificalis apice decorato Uulfredo archiepiscopo dilectissimo dabo et concedoDISPOSITIVE WORD aliquam partem terrae juris mei quae mihi largus largitor omnium bonorum Deus donare dignatus est pro intimo caritatis affectu ut apostolus ait 'hilarem enim datorem diligit Deus' . seu etiam pro commodo pecunio illius hoc est . vii . libras auri et argenti in provincia Cantiae terram unius aratri in loco et in regione quae dicitur westan widde ubi nominatur Cynincges cua lond cum suis contiguis terminibus quae rite et recte jam olim ad illam terram pertinebant id est ab oriente grafon eah et ab occidente unum fretum qui nominatur nostra propria lingua mearc fleot 7 seleberhtincg lond et ab austro strata antiqua quae jacet ad portum quæ dicitur cillincg et hoc aratrum cum omnibus utensilibus bonis ad mansionem on grafon æa aeternaliter concessum est .

Insuper etiam praefatae concessionis honorabili episcopo ego Coenuulf rex aeternae libertatis confirmationem in domino Jhesu salvatore nostro liberabo ut nunc et deinceps ab omni vi saeculari servitutis tui dicioni subjaceat et omni sexu humanae condicionis saecularium gradum seu ecclesiasticarum ordinum notis vel ignotis parvis vel magnis praesentis et futuris sicut a primordio Christianae religionis territorias et proprias possessiones orthodoxi et eruditi viri statuerunt et post ea firmaverunt ita in omnibus inlaesa et inconcussa permaneat nisi his tribus tantummodo causis id est expeditionem et arcis munitionem contra paganos et pontis instructionem communiter sicut tota gens illa de suis propriis hereditariis consuete faciunt cum omnibus bonis quibus divina gratia tibi tuisque favendo adnuendoque concesserit habere et perfruere quam diu vita comes fuerit et post ea cuicumque relinquere tibi ad commodum utile perspexeris liberam habeas potestatem sine fine tuis hereditariis perseverare in aevum Cum campis silvis quae on blean ad illam terram recte pertinent pascuis pratis piscationibus venationibus paludibus aucupibus aquis mariscis salsibus fretibus quæ umquam in minimis vel maximis ad istam praenominatam terram competebat aut nunc difinienda augendoque jure perpetuo donata constant .

Siquis autem quod non optamus avaritiae ignibus aestuans superbiaeque typo tumidus diabolica fraude deceptus supramemoratam donationis concessionem infringere aut minuere temptaverit sciat se anathematis vinculis esse damnatum et a communione corporis et sanguinis Christi hic et in ultimo examine et ab electione omnium sanctorum esse separatum nisi prius digna satisfactione emend[ave]rit et siquis augendo multiplicandove benivolo animo amplificare aut defendere voluerit augeat illi omnipotens Deus aeterna bona in caelestibus regnis .CURSE Actum est anno dominicae incarnationis . dccc oxiiii o . indictione . vii aDATING CLAUSE . his testibus consentientibus atque confirmantibus quorum infra nomina subter notata sunt . , , qui adunati et congregati fuerunt in praesentia Coenuulfi regis Merciorum in vico regali qui dicitur æt bearwePROMULGATION PLACE die . vii a . kl decembres .DATING CLAUSE

+ Ego Coenuulf gratia Dei rex Merciorum hanc libertatis munificentiam sub vexillo sanctae crucis Christi confirmabo et subscribo .
+ Ego Aelfþryþ regina consensi et sub' .
+ Eg[o] Alduulf episcopus consensi et sub' .
+ Signum manus Heardberhti ducis .
+ Signum manus Ceoluulfi regis propinqui .
+ Signum manus Uuighardi .
+ Signum manus Reðhuni presbiteri et abbatis .
+ Signum manus Torhthelmi .
+ Signum manus Eaduulfi .