Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 831 (Wychbold, Worcs.). Wiglaf, king of Mercia, to Wulfred, archbishop; grant of 5 hides (cassati) at Botwell in Hayes, Middx. Latin with bounds.

 

Endorsements:
(1) in a contemporary hand: Bote Wællan boec
(2) in a hand of s. xii: Wiglaf Rex dedit Boteuuelle Wlfredo archiepiscopo.
(3) in a hand of s. xii: latine

+ Regi regnanti ac guvernante inperpetuum domino Deo zabaoth .INVOCATION anno vero dominicae incarnationis . dccc oxxx oi a. indictione . viiii o .DATING CLAUSE ego Uuiglaf gratia Dei rex Merciorum anno primo secundi regni meiDATING CLAUSE cum consensu et licentia meorum optimatum aliquam partem terrae juris mei in provincia Middelsaxanorum . hoc est . v . cassatorum quod ab incolis nominatur Bote wælle dabo et concedoDISPOSITIVE WORD venerabili Uulfredo archiepiscopo pro ejus intimo spiritali sæcularique affectu et amore hoc prædictum agellum illi trado . cum campis silvis pratis pascuis venationibus aucupationibus . omnibus usis ad eam rite ac recte pertinentibus liberam per omnia habeat potestatem ad habendum possidendum perfruendumque seu vendendum aut commutandum vel cuicumque 'ei' herede placuerit derelinquendum perpetualiter habeat potestatem . his vero notissimis terminibus circum jacentibus in meridie merc wælle in occidentale parte hygereding tun 7 lullinges treo . in aquilone vero colanhomm . in oriente terra ejusdem episcopi pertinens to hæse Hanc eandemque donationem nostram histius suprascripti terræ , ego Uuiglaf rex cum sapientibus meis quorum nomina infra adnotantur a pastu regum . vel principum seu præfectum ab o'm'nique sæculari servitute notis et ignotis intus et foras liberabo . nisi his tantum causis expeditione et arcis munitione pontisque constructione et singulare prætium contra alium , omnibusque successoribus meis in nomine alme et individuae trinitatis hanc donationem libertatemque huius praedictae terrae fixam incontaminatamque observare præcipio , Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive præfectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temptaverit quam a nobis constitutum est , Sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeternae anathematis vinculis esse nodatum , nisi ante ea digna satisfactione emendare voluerit .CURSE Actum est in regale villo quæ nominatur WicboldPROMULGATION PLACE die . v feria kl' Septemb'DATING CLAUSE Hancque donationem nostram his testibus consentientibus et signo sanctæ crucis Christi subscribentibus quorum hic nomina infra in kartula karaxata habentur ,

+ Ego Uuiglaf rex hanc meam donationem cum signo sanctæ crucis Christi rob' 7 sub' .
+ Ego Uulfred gratia Dei archiepiscopus hanc eandem donationem cum signo sanctæ crucis Christi confirm' 7 sub' .
+ Ego Cyneðryð regina cons' 7 sub' .
+ Ego Tidwulf dux cons' 7 sub' .
+ Ego Æðelhard dux cons' 7 sub' .
+ Ego Eadwulf dux cons' 7 sub' .
+ Ego Sigered dux cons' 7 sub' .
+ Ego Ælfstan dux cons' 7 sub' .
+ Ego Wigmund filius regis cons' 7 sub' .
+ Ego Cyneberht cons' 7 subj .
+ Ego Aelfred pedisecus cons' 7 sub' .
+ Ego Headda pr' cons' 7 sub' .
+ Ego Aldred cons' 7 sub' .
+ Ego Heahferð cons' 7 sub' .
+ Ego Aeðelhun cons' 7 sub' .
+ Ego Monna cons' 7 sub' .

Botewelle.

[A]nno dominice incarnationis . dcccxxix .DATING CLAUSE Ego Wiglaf Rex Merciorum concedoDISPOSITIVE WORD ecclesie Christi . 7 Wlfredo honorabili archiepiscopi in provincia middael Sexsonum partem terre mei juris . quæ ab incolis nominatur Boteuuelle . cum campis . pratis . pascuis . silvis . venacionibus . omnibusque ad eam rite pertinentibus . liberam ab omni seculari servicio 7 regali tributo . exceptis expedicione . pontis . construccione arcis . Si quod non optamus aliquis . homo ausus fuerit . hoc donum meum violare ; Christus cui ego Wiglaf gratia Dei hoc munus contuli ; eradicet eum de terra vivencium .