S 238
- See this source in PASE
- See witnesses in PASE
Archive: Glastonbury
A.D. 663 for ? 693 (20 July). Ine, king of the (West) Saxons, to Hæmgils, abbot; grant of 10 hides (cassati) at Brent, Somerset. Latin with bounds.
Carta regis Ine de Brente.
+ In nomine Dei patris omnipotentis .INVOCATION Anno incarnationis salvatoris humani generis dclxiii . Indictione sexta xiiio kalendas Augusti .DATING CLAUSE scripta est hæc pagina privilegii. Ego Ini rex Saxonum , pro remedio animæ meæ aliquam partem terræ donans impendoDISPOSITIVE WORD , id est decem cassatos , Hengisli abbati . cum pontificis nostri consilio , consentiente Baldredo qui hanc terram donavit ei per petitionem Sergheris : per me donatio hæc imperpetuum sit confirmata ut nullus infringere audeat. Terra autem hæc sita est in monte et circa montem qui dicitur Brente ; habens ab occidente Sabrinam , ab aquilone Axam , ab oriente Termic , ab austro Siger . Si quis vero cupiditate inlectus voluerit irritam facere hanc donationem sciat se rationem domino redditurum .
+ Ego Heddi episcopus consentiens propriis manibus subscripsi .
Hæc enim sunt nomina testium subrogatorum posterioris temporis, pro majoris munimine firmamenti .
+ Ego Baldredus rex .
+ Ego Athelbaldus rex .
+ Ego Herewaldus speculator æcclesiæ Dei , cum multis aliis .
Isti præfati , ne sequentium rapacitas præcedentium irrumperet instituta , hiis verbis inhibucionem indidisse videntur . Siquis autem quovis deinceps tempore hoc infringere , tot nobilitatis gradibus roboratum , præsumeret jus , sit a consortio bene merentium anathema , rapaciumque collegio adplicitus temeritatis suæ commissa luat , sub diris dentibus salamandri , cerberique rictibus reatum exsolvat proprium sine fine semper mærens . Siquis vero benivola intentione potius præditus hæc exacta decernit , possideat bona sempiterna cum bene merentibus.