Archive: Abingdon

A.D. 687 (5 July). Ine, King of Wessex, to Hean, abbot; grant of 15 hides (cassati) at Bradfield, 15 at Bestlesforda (near Basildon), 25 at Streatley and 80 at Æaromundeslee, all in Berks. Latin.

 

Ego Ini rex Westsaxonum ob indulgentiam criminum meorum aliquam terram ad ecclesie munificentiam libenter impendoDISPOSITIVE WORD. Dispensante enim Domino, Hean abbati in potestate concessa fuerat in .iiii. partibus terre, id est in Bradanfel .xv. cassatuum et .xv. cassatuum apud Bestlesforda et manentium .xxv. cuius uocabulum est Stretlee et .lxxx. cassatos apud Æaromundeslee. Que scilicet donationes ut firmius ac tenatius reliquum durarent in euum, etiam coram summis pontificibus, id est Brihtwallo archiepiscopo et Daniele episcopo peracte sunt, necnon et cespites horum locorum pro ampliore firmitate libro superposui quem ipsi duo prefati episcopi in manibus tenuerunt. Porro ut firmior prefate donationis largitio inextricabili tenacitate iugiter seruaretur, etiam testes adiunximus quorum nomina subter tenentur inserta. Si quis uero contra hec nostre diffinitionis decreta proprie temeritatis pertinatia fretus uiolenter uenire nisus fuerit, nouerit se in tremendo ultime discussionis examine coram iudice Christo equa discretionis lance singulorum facta librante rationem redditurum.

Signum manus Ini regis Westsaxonum. +
Signum manus Ethelredi regis Merciorum. +
Signum manus Ethelfrith.
Ego Daniel seruus seruorum Dei hanc donationem confirmaui. +

Hec carta scripta est tercio nonas mensis Iulii, indictione .xii., anno ab incarnatione Christi .dclxxxvii.DATING CLAUSE

Ego Winberctus hanc cartam scripsi et subscripsi. +

Hec terra prefata iugiter ecclesie sancte Marie in Ebbandune subiecta sit.