Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 811 (London, 1 August). Coenwulf, king of Mercia, to Wulfred, archbishop; grant of 2 sulungs (aratra) at Appincg lond in Rainham, 2 sulungs at Suithhunincg lond at Graveney near Faversham, and 2.5 hagae in Canterbury, all in Kent, in return for 126 mancuses. Latin.

 

Endorsements:
(1) ancient: grafen ea
(2) s. x: 'Swiðuning land', 'Gravanea'
(3) s. xii: Concilium Cenulfi regis in quo dedit Suiðhunigland et Gravenea Wlfredo archiepiscopo

+ In nomine Dei summi regis aeterni .INVOCATION Anno autem incarnationis ejusdem domini salvatoris mundi Jhesu Christi . dccc o . xi o . indictione vero . iiii a . Porro quoque imperii piissimi regis Merciorum Coenu'u'lfi anno . xv o . praesulatus etiam Uulfredi archipontificis anno. vi o . prima kalendarum die augustarumDATING CLAUSE in loco præclaro oppidoque regali Lundaniæ vicuPROMULGATION PLACE concilium pergrande collectum habebatur . in quo videlicet ipse rex Coen'u'ulf atque Uulfred archiepiscopus cum coepiscopis illius duobus verbi gratia . Deneberht Hu'u'icciorum episcopus . Aeðeluulf episcopus australium Saxonum . cum principibus ducibusque et majores natu . quorum nomina infra craxantur . inter alias quoque diversarum rerum causas in illo habentes concilio interpraetatas .

Placuit pio regi Coenuulfo cum consilio et consensu totius concilii illius id est episcoporum principum ducum judicumve majorumque natu . Pro honore Dei omnipotentis ac pro expiatione piaculorum ejus . atque pro reverentissima dilectione Uulfredi archiepiscopi . seu etiam pro ejus larga pecuniarum remuneratione . hoc est centum et viginti . vi. mancosas pro his rebus in occidentale Cantiæ in regione suburbanaque regis oppido ibi ab incolis Roeginga ham nuncupato Terram duorum aratruum quod Appincg lond illic nominatur . et rursum in alio loco et in regione suburbana ad oppidum regis quod ab incolis ibi Fefres ham appellatur . Terram quoque duorum aratruum in locis nominatis illic ðæt Suiðhunincg lond æt Grafon aea atque iterum in civitate Dorovernia in australe parte ecclesiae salvatoris duas possessiunculas et tertiam dimediam id est in nostra loquella ðridda half haga et prata duo ad eas prius et modo pertinentia in orientale parte Sture fluminis sita Coenuulf rex has terrulas sui propriae puplicae juris cum praedicto concilii consensu . ac pro cunctis antedictis causis Uulfredo suo archipontifici donare ac conscribere in propriam atque in perennem hereditatem habendum fruendumque et ad tractandum cum campis pascuis pratibus silvis saltibus piscuosis ac maritimis fretibus paludibus vallibusque dulcis salsuginesque salisque stationibus coctionesque et cum cunctis fructibus interius exteriusque vel aliunde usquam ad eas rite vel umquam pertinentia in talem sibi usum qualem semet ipsi utillimum optimumve fore videretur firmiter pleniterque dejudicavit . Integrum quoque libertatem his terrulis atque ruriculis rex Coenuulf cum auctoritate supra dicti concilii decreverat . Ut perpetue sint liberate ab omnibus puplicis tributis et a cunctis regalium rerum vel operum debitis . sive principum seu ducum vel procuratorum aut etiam ab omni saecularium causarum rerumve gravidine exceptis his debitis . id est pontis instructionem . et contra paganos expeditionem . atque arcis munitionem distructionemve Cum tamen hoc universo populo oportunitas summa poposcerit et necessitas eximia hoc agendum cunctos undicumque coherceret . tunc et illi rite sua reddent ,

+ Ego Coenuulf domini misericordia rex Merciorum huius nostrae dationis ac libertatis remunerationem mente consona propriisque manibus crucis Christi signo confirmare roborareque st[udiu.]
+ Aelfþryð regina consentiens subscripsit .
+ Sigred rex subscripsit .
+ Uulfred archiepiscopus Christi gratia consentiens subscripsit .
+ Deneberht episcopus subscripsit .
+ Beornmod episcopus subscripsit .
+ Aeðeluulf episcopus subscripsit .
+ Heardberht princeps subscripsit .
+ Beornnoð princeps subscripsit .
+ Cynehelm princeps subscripsit .
+ Eadberht dux consentiens subscripsit .
+ Ecguulf dux consentiens subscripsit.
+ Eanberht dux consentiens subscripsit .
+ Heahferð dux consentiens subscripsit .
+ Cyneberht propinquus ejus subscripsit .
+ Coenwald propinquus ejus subscripsit .
+ Aeðelheah pedes sessor subscripsit .
+ Cuuoenburg abbatissa subscripsit .
+ Seleburg abbatissa subscripsit .
+ Cuðred presbyter subscripsit .