Archive: Winchcombe

A.D. 811 (9 November). Coenwulf, king of Mercia, founds Winchcombe Abbey. Latin.

 

+ Regnante domino nostro in ævum per sæcula cuncta .INVOCATION Anno vero incarnationis ejusdem salvatoris mundi domini nostri Jhesu Christi . dccc o . xi o . indictione autem . iiii . Imperii vero nostri a Deo dato anno . xvi . die . vero . v . Id . Nov .DATING CLAUSE Tunc Ego Coenulfus rex Merciorum hoc opusculum Deo auxiliante atque favente in plenitudine provincia Wictionum inchoavi famoso in loco . quem solicoli antiquo nomine Wincelcumbam appellare suescunt . Æcclesiam quæ modo pulcherrima clarescit scemate jam nempe preparata enituit ibi Wlfredus quoque præsul Cantuariæ in honore Jhesu Christi domini nostri . beatæque Mariæ genitricis Dei . quæ suo contulit gremio regem quem cæli capere 'terraque' nequierant . dedicavit . Ibi quoque meum in domino corpus pausare decrevi . Complacuit autem mihi Kenulfo ut ad consecrationem ante nominatæ æcclesiæ universos accercissem Merciorum optimates . episcopos . principes . comites . procuratores . meosque propinquos . necnon et Cuthredum regem Cantuariorum . atque Sigredum regem Orientalium Saxonum . cum omnibus qui testes nostris sinodalibus concilialibus aderant . Quam vero basilicam ad laudem et ad honorem domini nostri Jhesu Christi . et pro amore reginæ cælestis atque expiatione piaculorum meorum ædificavi . non modo ad roborationem hereditatis 'meæ' atque ad solidationem apostolici privilegii . quas mihi apostolici pontifices cum auctoritate beati Petri principis apostolorum direxerunt . Ego etenim Kenulfus 'Dei' arridente gratia rex Merciorum ad gratiarum actionem pro devotione illorum qui mihi et meæ hereditati benivola mente cum auctoritate apostolorum affirmatione atque cunctorum sinodalium nostrorum reconciliationum firmiter roboraverunt . Jam autem pro confirmatione meæ hereditatis quam domnus Leo papa primus affirmabat cum suo privilegio . et postea Paschalis summus pontifex cum præceptis suæ auctoritatis et universis Merciorum optimatibus in tribus sinodis unanimo concilio in perpetuam hereditatem mihi meisque heredibus . dona mea omnibus archontis Merciorum . necnon et aliarum provinciarum in auro argentoque . et in omnibus utensilibus meis letus erogavi . necnon in equis electissimis . unicuique secundum dignitatem gradus sui . et universis qui agros non habebant libram in argento purissimo tribui . atque in auro mundissimo unoquoque presbitero manc' tradidi unum . et omni servo Dei solidum unum . et ea dona innumerabilia sunt sicut nostram regalem dignitatem decebat . quæ nullus enumerare valet . neque numeranda sunt . quæ tunc meæ erogavi genti . ea conditione ut mihi meisque heredibus plena libertate hereditas mea eo firmior atque stabilior æternaliter perduraret .

Ego Kenulfus etiam rex Merciorum . vexillum sanctæ crucis in quo passus est Jhesu Christus dominus noster . ad hoc conquisivi . ut animæ meæ et omnium bonorum sæcularium . seu heredum immobiliter patrocinando ; contra tumultum pravorum . tutatrix atque defensatrix ; perpetuis temporibus permansisset , Et si quis aliquid ab hoc vexillo per vim studeat auferre majoris sive minoris personæ ; sciat se anathematis vinculo innodatum . et a sanctæ crucis tutela coram Deo in die judicii separatum ; nisi ante hic cum satisfactione emendaverit . Et ab illo patrocinio predicto . sanctam istam æcclesiam sub almæ trinitatis nutu . atque angelorum . et archangelorum . patriarcharum . prophetarum . apostolorum . martirum . confessorum . virginum . atque Omnium sanctorum protectione corroboratam ; sciatis permanere .

Hoc quoque ego Kenulfus rex et omnes qui in nostris sinodalibus conciliis . testes atque conscii huius rei præsentati fuissent . dijudicavimus atque unanimo consensu constituimus ; ut si homo aliquis culpabilis vitæ suæ . aut in aliquo delicto oculte pupliceve delinquens ; pervenisset ad apicem hereditatis meæ . et nostram æcclesiam atque vexillum salutiferæ crucis requireret ; firmissimam ibi pacem atque indulgentiam inveniret . et nullus fuisset homo aliqua audacitate fretus ; quoquomodo torvave cogitatione aliquid per vim exinde rapere nec diminuere neque agros meæ hereditatis foras transdonare . vel accommodare . nisi ad tempus et ad conditionis statutum unius hominis . sed immobiliter permansissent quasi in nostris tribus sinodis firmiter decrevimus æternaliter perdurare .

Hii omnes huius rei veritatis testes extiterant . et sacratissimo crucis Christi signaculo roborando confirmaverunt .

+ Ego Kenulfus rex Merciorum huius diffinitionis reconciliationem signo sanctæ crucis confirmavi .
Ego Cuthredus rex Cantuariæ consentiens signum salutiferæ crucis impono .
Ego Siredus rex Orientalium Saxonum . signum crucis salutiferæ corroborans impono .
Ego Wlfredus Cantuariæ archiepiscopus . consensi et subscripsi .
Ego Adulfus 'Licetfeldensis' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Denebert 'Wigornensis' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Werenbrihtus 'Leogerensis' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Wlfhardus 'Hecana quæ nunc Hereford dicitur' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Tilferthus 'Agustaldensis' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Ætheluulfus 'Eastanglorum' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Eadulfus 'Cridiatunensis' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Alchbertus 'Suhtsaxonia' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Æthelnothus 'Lundoniensis' episcopus . consensi et subscripsi .
Ego Wibertus 'Scireburnensis' episcopus . consensi et subscripsi .
Ego Beormonus 'Rovecestre' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Wignothus 'Exoniensis' episcopus consensi et subscripsi .
Ego Eambeorthus dux consensi et subscripsi .
Ego Heardbearhtus dux consensi et subscripsi .
Ego Beornothus dux consensi et subscripsi .
Ego Cynhelmus dux consensi et subscripsi .
Ego Ceolbertus dux consensi et subscripsi .
Ego Aldredus dux consensi et subscripsi .
Ego Wlfredus dux consensi et subscripsi .
Ego Heahferthus dux consensi et subscripsi .
Ego Cioluerthus dux consensi et subscripsi .
Ego Heatferthus dux consensi et subscripsi .
Ego Plesa dux consensi et subscripsi .

Siquis litteras supra scriptas ob scripturæ novitatem parvipenderit . cartam vetustam studiose revolvat . et idem inveniet .