Archive: Abingdon

A.D. 811. Coenwulf, king of Mercia, to Rethun, abbot of Abingdon; grant of 10 hides (manentes) at Longworth, Berks, and 18 hides at Aclea, Northtuna and Punningstoce, with the restitution of 15 hides at Sunningwell, 10 hides at Eaton, 10 hides at Sandforda (probably Dry Sandford), 30 hides at Denchworth and Goosey, land at Culham, 10 hides at Ginge and 10 at Leckhampstead (all Berks, except Culham, Oxon.), in return for 120 pounds and 100 hides (mansiones). Latin.

 

Rubric: Carta Kenulfi regis.

Anno dominice incarnationis .dcccxi., Cenulfi uero regis Merciorum anno .xix.DATING CLAUSE a tempore quo accepit a Deo sibi regnum concessum, cum fratribus in monasterio quod dicitur Ebbendune unanimiter a paruo usque ad magnum statuentes et concedentes, Rethuno religioso abbate uel eius heredibus in dominium proprium ad habendum siue fruendum terram in monasterio quod dicitur Ebbanduna liberam .cccx. manentes, Wyrðe .x. manentes, ad Aclea et ad Norðtuna et Punningstoce .xviii. manentes, pro eius amabili pecunia ac deuotione quam erga nos gerebat. Fuimus enim in sinodo in loco qui dicitur CelichyðPROMULGATION PLACE, coram optimatibus nostris et in pecunia dedit quod ualuit .cxx. libras et cum .c. mansionibus redemit iam agros a seruitute collocatas a manu extraneorum. Inprimis ad Sunnigwellan .xv. manentes, ad Eatune .x. manentes, ad Sandforda .x. manentes, ad Denceswyrðe et ad Goseie .xxx. manentes, etiam Culanham cum omnibus locis ad Ebbandune pertinentibus, ad Gainge .x. et ad Lechamstede .x. manentes. Hoc scitote non solum pro anime mee sed pro totius gentis Merciorum salute facturum. Has terras in perpetuum liberaliter adquisibit a grauitudine comitum et a durissima seruitute regum, et sancte Dei genitricis ecclesie liberaliter illas seruire subiunxit. Proinde mandamus per auctoritatem semper uirginis Marie et per signum sancte crucis in qua omnis uictoria consistit, ut in antea nullus eum inquietare presumet uel eius successores conquassare audeat sed cum firma pace et securitate prenominatos agros possideant ac gubernent, et post cuicumque ipsis placuerit dimittant. Ego Coenwulf has terras liberabo ab omni seruitute magno uel modico, regum, principum, episcoporum, pro salute anime mee et pro tota gente Merciorum, sicuti ab omni seruitute fuit liberata et est cum his testibus utrorumque sexuum monachorum uel secularium, ut hec nostra statuta firma permaneat in perpetuum, Hic infra caraxantur nomina testium.

Ego Coenwlf rex consensi et subscribo in sinodo et in loco qui dicitur CelichyðPROMULGATION PLACE.
Ego Wulfred archiepiscopus.