Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 798 (Clofesho). Æthelheard, archbishop of Canterbury, to Cynethryth, abbess; grant of the minsters at Cookham, Berks., and at Pectanege, in exchange for 60 hides (cassati) at Fleet, 30 at Teynham and 20 at the source of the Cray, Kent. Latin.

 

+ Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu ChristoINVOCATION Ego Athelhardus larga omnipotentis Dei gratia annuente Dorobernensis ecclesiæ metropolitanus cum prestantissimo rege nostro Cenulfo . convocans universos provinciales episcopos nostros . duces et abbates . et cujuscunque dignitates viros . ad sinodale concilium in locum qui nominatur . CloveshoPROMULGATION PLACE . Ibi sollicito ab eis scrutinio . quesivimus qualiter apud eos fides catholica haberetur . et quomodo christiana religio exerceretur . Hiis ita exquisitis una omnium voce ita responsum est . 'Notum sit paternitati tuæ quia sicut primitus a sancta Romana et apostolica sede beatissimo papa Gregorio dirigente exarata est ; ita credimus . et quod credimus ; absque ambiguitate quantum possumus exercere satagimus' . Postquam autem super hiis uberius tractatum est . ita exorsi sumus . 'Necessarium est . fratres karissimi ecclesias Dei et venerabiles viros qui jam multo tempore terrarum dispendio . et absumcione cirographorum miserabiliter laboraverant . corrigere' . Hiis dictis ; prolatæ sunt inscripciones monasterii quod vocatur Coccham in medium terrarumque sibi adjacencium . Quod videlicet monasterium . cum omnibus ad illud pertinentibus terris . rex inclitus Merciorum Athelbaldus ecclesiæ salvatoris . quæ sita est in civitate Dorobernia dedit . utque illius donacio perseverancior fieret ; ex eadem terra cespitem . et cunctos libellos præmemorati cenobii . per venerabilem virum Cuthbertum archiepiscopum misit . et super altare salvatoris pro perpetua sua salute poni præcepit . Sed post mortem præfati pontificis easdem inscripciones . Dæiheah . et Osber[tu]s quos idem pontifex alumnos nutrivit ; maligno acti spiritu furati sunt et Cenulfo regi Occidentalium Saxonum detulerunt . at ille accipiens statim testimonia litterarum . prædictum cenobium cum omnibus ad illud rite pertiuentibus suis usibus coaptavit . neglectis prænominati archiepiscopi Cuthberti dictis et factis . Item Breguuinus et Ianbertus archiepiscopi per singulas sinodos suas . questi sunt de injuria ecclesiæ salvatoris illata et apud Cenulfum regem Occidentalem Saxonum . et apud Offa regem Merciorum qui videlicet sæpe memoratum cenobium . Coccham . et alias urbes quamplurimas . Cenulfo rege abstulit . et imperio Merciorum subegit . Tandem Cenulfus rex sera ductus penitentia . telligraphia . id est libellos quos a supradictis hominibus . Dæiheh . et Osberto injuste perceperat ; cum magna peccunia ecclesiæ Christi in Doroberniam remisit . humi[l]lime rogans ne sub tantæ auctoritatis anathemate periclitaretur . Verum rex Offa præmemoratum cenobium . Coccham sicut sine litteris accepit ; ita quanto tempore vixit detinuit . et absque litterarum testimonio suis post se heredibus reliquid. Secundo autem anno regni Cenulfi DATING CLAUSE facta est sinothus sicut supra est prælibatum apud Clovesho . At ego Athelhardus gratia Dei Dorobernensis archiepiscopus . et Cuba primicerius mecum et multi alii ex illa ecclesia Christi sapientes libellos præfati cenobii Coccham in concilium detulimus . Cumque coram sinotho relicti fuissent omnium voce decretum est justum esse . ut metropolis ecclesia sepe præfatum cenobium Cocham cujus inscripciones in suo gremio habebat ; perciperet quo sub tanto tempore tam injuste spoliata fuerat . Tunc autem placuit michi Athelhardo Dei gratia archisacerdoti . et Cynedrythæ abbatissæ quæ eodem tempore sepedicto cenobio præfuit . a senioribus . ex utralibet parte Cantia ; scilicet . et a Bedeforde . ad hoc ibidem congregatis . quatinus ipsa Cynedrytha . in regione Cantia daret michi pro commutacione sepe præfati cenobii terram centum et decem manensium . Sexaginta cassatorum videlicet in loco qui dicitur Fleote . et triginta in loco qui dicitur Teneham . in tertio quoque loco ubi dicitur Cræges æuuelma . viginti . Quas scilicet terras olim rex Offa . sibi viventi conscribere fecit suisque hereduibus post eum . et post eorum cursum vitæ . ecclesiæ quæ sita est apud Beodeford consignari præcepit . Hoc etiam coram omni sinotho elegimus ut ipsa abbatissa a me percipiet sepe nominatum cenobium cum suis inscripcionibus . et ego terras et libellos terrarum illarum quas michi in Cancia reddit . ab ea acciperem quantinus nulla in posterum inter nos heredesque nostros et Offæ regis surgat contraversia . Sed quod sub tam nobili sinothis testimonio inter nos confirmatum est indirupto federe servetur in perpetuum . Ego quoque Athelhardus archiepiscopus concedo Cynedrithæ abbatissæ monasterium quod scitum est in loco qui dicitur Pectanege ad habendum quod michi rex pius . Egfridus hereditatorio jure possidendum donavit atque conscripsit.