Archive: Athelney

A.D. 852 for ? 878. Alfred, king of Wessex, to Athelney Abbey; grant of 10 hides (cassatae) at Long Sutton, Somerset. Latin with English bounds.

 

+ Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo .INVOCATION Omnia regna huius vitæ labentis , regnorumque dispensatores ab initio istius sæculi cum velocitate deficientes transeunt . Ideo fugitivis et mortalibus rebus æterna gaudia promerenda sunt .PROEM

Quapropter ego Aelfred divina ordinante misericordia Occidentalium Saxonum rex , pro remedio animæ meæ , et criminum meorum absolutione aliquantulam agri partem , id est decem carratas in loco ubi dicitur Sudton ad insulam Clitonum , quæ Anglice usitato onomate Ædlingarey nuncupatur ad supplementum monasterialis vitæ monachis ibidem sub regulari exercitio Deo omnipotenti devote servientibus , animo volenti largitus sumDISPOSITIVE WORD , hancque libertatem præfato monasterio devota mente donaviDISPOSITIVE WORD , cum pratis , pascuis , rivulis , et omnibus rebus ad ea rite pertinentibus , ut ab omnium regalium tributorum , et exactione operum atque penalium causarum , absque expeditione sola arcis et pontium structura , secura , immunis et libera perpetualiter permaneat . Et qui hoc augere voluerit , augeat Deus bona illius in regione viventium . Si autem aliquis , quod absit , superbiæ fastu inflatus et tyrannica potestate illectus hoc infringere , et irritum facere conatus fuerit , sciat se ab omni ecclesia Christianorum anathematizatum , et in die judicii coram Christo et angelis ejus , nisi ante emendaverit , rationem redditurum esse .CURSE Præfata vero terræ et donatio huius agelli , his terminis circumsepta patescit . Arastore , Lerore etc.

Scripta autem est hæc scedula huius donationis anno ab incarnatione Christi dccclii . indictione . 4 DATING CLAUSE. his testibus consentientibus , quorum nomina patescunt .

Ego Ælfred rex hanc meam donationem cum signo sanctæ crucis corroboravi .
+ Ego Ealferd Episcopus . etc.

Ferst on Chelbroke , from Chelbroke up to Harepath , endelang Harepath to Merfronford , from Merfronford endlung strate on Ryshwyll , from Ryshwyll to Foulwille into Anhence , endlanges Penheved unto Foxhole , from Foxhole unto Erthenote eastwards , out of Erthenote into Cuttleston , from Cuttleston unto Herpath , endelang Herpath unto Dyrston ynto Anhence , from Anhence endelange the more unto Boyledych , from Boyle-dyche into the Lake , endelang the Lake unto the Dyche , out of the Dyche endlang Mores unto Benham eastwards , from Benham unto Swanmore , out of Swanmore into Yevel , out of Yevel into Pedryd , out of Pedryd into Abanlake , out of Abanlake est into Chelbroke . BOUNDS