Archive: Paris, Saint-Denis

A.D. 857 (London, Nov.). Æthelwulf, king of the English, to the Abbey of Saint-Denis (Paris); confirmation of lands at Rotherfield, Hastings, Pevensey, Sussex; and at Lundenuuic (London). Latin.

 

Aedeluulfus Dei gratia Rex Anglorum . Quoniam volente me de terrenis opibus quas de Dei munere possidere videor , mercari bona cælestis patriæ , et petente me a beatissimo Romano pontifice Benedicto consilium ut ejus sacratissima auctoritate quæcumque de rebus meis ad sanctorum loca conferre voluero impertiar , venit ab eo Hunigerus Monasterii quod est in Francia sanctorum martyrum Dionysii , Rustici , et Eleutherii , Monachus , una cum Legatis domni Hludovici gloriosissimi Imperatoris , benedictionem atque licentiam benefaciendi pro peccatis meis cum privilegio ejusdem gloriosi Papæ deferens , et in Lindonia Civitate a nobis cum gaudio vna cum suis comitibus exceptus est . Ubi cum inter cætera querimoniam pro injuria a nostris hominibus Colonis sancti Dionysii martyris qui sunt in diversis Britanniæ locis , et maxime in Ridrefelda , et in Hastingas , et in Pevenisel , in salinis quoque , et in Lundenuuic , miserabiliter illatam deplorasset . Auditus est a nobis uti dignum erat , et ex denominatis hominibus omnem illi justitiam pro Dei honore , proque sanctorum martyrum prædictorum reverentia , spontanea voluntate facientes , tandem uno consensu et voluntate nostrorum fidelium decrevimus , ut omnes possessiones quæ a Deo devotis hominibus et Regibus qui ante nos in hac nostra regione fuerunt , sanctis illis ad suorum servientium usus et substentationem donata sunt , sine alicujus invasione et injuria nostrorum , illis imperpetuum perseverent atque permaneant . Addidimus etiam de thesauro nostro viginti marcas auri , cum vase argenteo tantumdem pondus habente , et duo pallia purpurei coloris , quæ pro salute nostra mittimus ad ornandam reverendam memoriam sanctorum martyrum supradictorum Dionysii , Rustici , et Eleutherii , quatinus illi servi Dei Monachi et pauperes Christi qui in ipso Monasterio aluntur , cotidie pro nobis , et pro totius regni nostri salute , deprecentur attentius , ut Deo concedente ad æterna gaudia pervenire valeamus .

Actum in Lindonia Civitate , Dominicæ Incarnationis anno octingentesimo quinquagesimo septimo , die undecimo Nonas Novembris indictione septima . Anno vero regni mei decimo nonoDATING CLAUSE coram optimatibus et proceribus regni mei , et præsente ac petente Hunigero thesaurario Monasterii Sancti Dionysii , quod est in Francia , quem ad nos venerabilis Papa Romanæ Sedis Benedictus , et domnus Hludovicus Imperator , cum aliis suis Legatarium direxerunt .

Ego Ædeluulfus Rex Anglorum manu mea concessionis huius præceptum firmavi , signo victuriosissimæ crucis Christi impresso + .