Archive: Worcester

A.D. 857 (Tamworth, Staffs., Easter). Burgred, king of Mercia, to Alhhun, bishop (of Worcester); grant of land at Ceolmundingchaga in London. Latin.

 

[Parts in brackets now wanting, supplied from Hearne]

[Lunden.]

+ In nomine domini Dei excelsi qui est spes omnium finium terræ et in mare longe .INVOCATION

Ego autem Burhredus [omnipo]tentissimo Deo concedente rex Me[rciorum donabo ac] tradoDISPOSITIVE WORD Alhuno episcopo meo pro remedio anime meæ aliquam parvam portionem libertatis cum consensu consiliatorum meorum gaziferi agelluli in vico Lundonie . hoc est ubi nominatur Ceolmundingchaga qui est non longe from Uuestgetum positus sibi episcopo in propriam libertatem ad habendum vel ad Uueogerna civitate pertinentem cum omnibus rebus que ad se recte pertinent . modicis et magnis hoc est quod habeat intus liberaliter modium et pondera et mensura sicut in porto mos est ad fruendum hec libertas huius agri comparata est a rege cum sexaginta solidorum argenti . et ante empta cum tanto pecunia uno libra et Ceolmunde præfecto . pax et securitas sit omnibus servantibus hanc libertatem . contradicentibus vero et rennuentibus eterni regis ultio sibi incumbat . si non digne emendaverint Deo et hominibus .

Gesta sunt hæc Anno dominici incarnatione . dccc . lvii . indictione vero . v . in loco famosa qui dicitur Tomanworðig in sancta pascha domini .DATING CLAUSE ad censum vero regi reddatur in anno de agriunculo illo . XII . denarios . Hii fuerunt testes quorum nomina hic sunt .

+ Ego Burgred rex Merciorum hanc libertatem quam episcopo donavi signo crucis Christi munio et confirmo .
+ Ego Æþelswyð regina hanc donationem regis consensi et subscripsi .
+ Ego Tumberht episcopus .
+ Ego Ceorred episcopus .
Ego Alhun episcopus .
+ Ego Byrhtred . episcopus .
Ego Cuðuulf episcopus .
Ego Hunberht . dux .
[+ Ego Beor]htnoð . dux .
Ego Ealdberht . dux .
Ego Mucel dux .
[+ Ego Aðulf dux .
Ego] Beornhard . dux .
Ego Eadred dux .