Archive: Canterbury, Christ Church, Crowland and Malmesbury

A.D. 749 (Gumley, Leics.). Æthelbald, king of Mercia, in favour of the minsters and churches (of Mercia); grant of privileges. Latin.

 

Cum plerumque contingere soleat pro incerta temporum vicissitudine , ut ea quæ multarum et fidelium personarum testimonio , consilioque roborata fuerunt , per contumaciam plurimorum et machinamenta simulationis fraudulentæ , et sine ulla consideratione rationis , in animarum suarum periculo dissipentur , nisi auctoritate literarum , et testimonio chirographorum in perpetuam memoriam fuerint consignata :

Quapropter ego Ethelbaldus , rex Merciorum , pro amore cælestis patriæ . et pro redemptione animæ meæ , studendum esse providi ut eam per bona opera liberam efficerem ab omni vinculo delictorum . Dum enim mihi omnipotens per misericordiam clementiæ suæ absque ullo antecedente merito , sceptra regni largitus est , ideo libenter ex eo quod dedit retribuo . Huius rei gratia hanc donationem meam me vivente concedoDISPOSITIVE WORD , ut omnia monasteria et ecclesiæ regni mei a publicis vectigalibus , operibus , oneribus absolvantur , nisi in instructione archium vel pontium quæ nunquam ulli possunt laxari . Preterea habeant famuli Dei propriam libertatem in proficuo silvarum , in fructu agrorum , in captura piscium , nec munuscula præbeant regi vel principibus nisi voluntaria , sed liberi serviant Domino in contemplatione pacifica per totum regnum meum usque in ævum.

+ Plerunque contingere solet pro incerta futurorum temporum vicissitudine , ut ea , quæ multarum et fidelium personarum testimonio consilioque roborata fuerunt ; ut fraudulenter per contumaciam plurimorum , et machinamenta simulationis, sine ulla consideratione rationis periculose dissipata erant , nisi auctoritate literarum , et testamento cyrographorum æternæ memoriæ inserta sint.

Quapropter ego Æthelbaldus rex Merciorum pro amore cælestis patriæ , et pro remedio animæ meæ , hoc maxime agendum esse prævidi , ut eam bonis operibus liberam efficerem ab omnibus vinculis piaculorum . Dum enim mihi omnipotens Deus per misericordiam clementiæ, absque ullo antecedente merito , sceptra regiminis honorificem largitus est , ideo ei libenter et voluntarie ex eo quod accepi iterum retribuo.

Huius rei gratia hanc donationem Deo teste me vivente concedo , ut monasteria et æcclesiæ a publicis vectigalibus , et ab omnibus operibus oneribusque , auctore Deo , servientes absoluti maneant , nisi sola quæ communiter fruenda sint , omnique populo edicto regis facienda jubentur , id est instructionibus pontium , vel necessariis defensionibus arcium contra hostes non sunt renuenda . Sed nec hoc prætermittendum est , cum necessarium constat æcclesiis Dei : quia Æthelbaldus rex , pro expiatione delictorum suorum et retributione mercedis æterni famulis Dei propriam libertatem in fructibus silvarum agrorumque , sive in cæteris utilitatibus fluminum vel raptura piscium , habere donavit : et ut munuscula ab æcclesiis in sæculare convivium regis vel principum a subditis minime exigantur , nisi amore et voluntate præbentur : Sed cunctas tribulationes quæ nocere vel impedire possunt in domo Dei , omnibus principibus sub ejus potestate degentibus , demittere et auferre præcipit ; quatenus sublimitas regni ejus prosperis successibus polleat in terris , et meritorum manipuli multipliciter maturescunt in cælis.

Qui vero hæc benigna mentis intentione atque inlæsa cogitatione custodierit , æterna claritate coronetur , ornetur , glorificetur . Si quis hoc , quod absit , cujuslibet personæ tyrannica cupiditate instinctus , contra hanc donationis cartulam , sæculari potentia fretus , venire nititur , sit sub anathemate Judæ , proditoris domini nostri Jhesu Christi.

Ad confirmandum vero hoc nostræ beneficentiæ munus , hii testes adfuerunt , et nostri magistratus optimates et duces fidelissimique amici consenserunt et scripserunt .

+ Ego Ædelbald divino fultus suffragiis . hiis statutis consentiens, confirmandoque signum crucis aravi .
+ Ego Huita Mercensis æcclesiæ humilis episcopus subscripsi .
+ Ego Torhthelm gratia Dei episcopus signum crucis infixi .
+ Ego Headberht primatum tenens subscripsi .
+ Ego Eada his statutis consentiens subscripsi .
+ Ego Cyneberht his gestis consentiens subscripsi .
+ Ego Bercul patricius his donis consentiens subscripsi .
+ Ego Friothuric consentiens subscripsi .
+ Ego Eopa his statutis consentiens subscripsi .
+ Ego Eadbal subscripsi .
+ Ego Byrnhelm subscripsi .
+ Ego Mocca subscripsi .
+ Ego Aldceorl subscripsi .
+ Ego Alhmund subscripsi .

Huius scedulæ scriptio dominicæ incarnationis anno . dccxlviiii . indictione secunda in loco celebre cujus vocabulum est Godmundeslaech . xxxiii . anno Ædelbaldi regis peracta estDATING CLAUSE .