Archive: Canterbury, St Augustine's (ex Minster-in-Thanet)

A.D. 690 (27 January). Oswine, king of Kent, to Æbba, abbess (of Minster-in-Thanet); grant of 10 hides (manentes) in Sturry, Kent. Latin.

 

In nomine Domini Iesu Christi saluatoris.INVOCATION Ego Oswinus rex Cantuariorum aliquod munusculum pro Deo destino dare ut sit refrigerium anime mee inperpetuum et uigilet mea memoria cum sanctis in sublime. Anno secundo regni mei, indictione autem tertia, sub die .vi. kalendarum FebruariiDATING CLAUSE, pro remedio anime mee et absolutione peccatorum meorum, ecclesiastico iure concedoDISPOSITIVE WORD quandam terram que dicitur Stureie, id est decem manentes ex ea, cum siluis et campis ac paludibus, cum fluminibus ac fontibus, cum pratis ac pomariis et cum omnibus utensilibus, in ipsa quantitate sicut principes a regibus antiquitus perdonatum possederunt, alme Æbbe abbatisse atque carnali propinquitate proxime in Deoque matri monasteriali iuri dono, perpetuo trado, quatinus habeat possideatque proprio arbitrio et cuicumque uoluerit uiuens uel moriens habeat integram facultatem condonare tantum in domino. Istud autem territorium a me modo commemoratum ac pro Deo perdonatum in presentia principum meorum qui ad presens haberi possunt, hoc est Cantuariorum quos iure ac propria nostra potestate adipiscimur, pro testimonio confirmationis ad subscribendum ac ad consentiendum mihi huic donationi conduxi in hunc locum qui dicitur Dorouernis. Confirmamus stabiliter in euum ut quisquis hanc donationem meam mente maliuola disrumpere temptauerit, sciat se coram Deo et sanctis angelis eius eterno anathemate reum. Quisquis uero bene addendo custodierit sit benedictus in secula.CURSE

+ Theodorus gratia Dei archiepiscopus rogatus a rege subscripsi.
+ Ego Osuuinus propria manu subscripsi ac consensi.
+ Ego Suebhardus consensi et subscripsi.
+ Ego Adrianus abbas indignus subscripsi.
+ Signum manus Ecca.
+ Signum Osfridi.