S 12
Archive: Canterbury, St Augustine's
A.D. 689 (July). Oswine, king of Kent, to St Peter's Minster (St Augustine's, Canterbury) and Abbot Hadrian; grant of 1 sulung (aratrum) of iron-bearing land, formerly belonging to the royal vill at Lyminge, Kent. Latin.
In nomine Domini Dei nostri et saluatoris Iesu Christi.INVOCATION Ego Oswynus rex Cantie pro absolutione meorum peccatorum de terra iuris mei, que mihi ex propinquitate parentum meorum uenit atque ex confirmatione clementissimi Æthelredi regis collata est, unum aratrum in quo mina ferri haberi cognoscitur, quod pertinebat ad cortem que appellatur Liminge, quod etiam coniunctum est terre uenerabilis presbiteri Brytwaldi abbatis a parte meridiana, a presenti die et tempore monasterio beati Petri apostoli , in quo preesse Adrianus dinoscitur qui a Romana urbe directus est, inperpetuum contuli possidendumDISPOSITIVE WORD, tam ei dum aduixerit quam eius congregationi que post eum habitura est, ut prefatam terram unius aratri sibi uendicent ac defendant cum omnibus ad se pertinentibus. Quicumque uero tam ego quam posteri mei qui in loco meo successerint contra hanc largitatis mee cartulam quolibet tempore uenire presumpserint, sint separati a corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, manente hac cartula perpetualiter nichilominus donationis mee in sua firmitate, ad cuius etiam confirmationem pro ignorantia litterarum signum sancte crucis expressi et testes ut subscriberent rogaui. + Actum in mense Iulio, indictione secunda.DATING CLAUSE
+ Ego
Oswynus
rex Cantie donator ad omnia supradicta consensi et subscripsi, + signum sancte crucis feci.
+ Signum manus Ecca.
+ Ego Gabertus signum feci.
+ Signum manus Osfridi.
+ Signum manus Uaeba.
+ Signum manus Suydredi.
+ Signum manus Ædilmari.
+ Signum manus Burgredi.
+ Signum manus Frod.
+ Signum manus Eana.