Archive: Worcester

A.D. 897. Settlement of a dispute between the churches of Winchcombe and Worcester concerning land at Upton in Blockley, Gloucs. Latin.

 

+ Anno dominicæ incarnationis . dccc . xcvii . indictione vero . xv .DATING CLAUSE eo anno contigit quod Æðelwulf venerabilis dux recitavit et investigavit hereditarios libros Cenwulfi regis et in privilegiis illius scriptum inveniebat quod nullus heres post eum licentiam haberet hereditatem Cenuulfi quæ pertinet ad Wincelcumbe alicui hominum longius donandam vel conscribendam quam dies unius hominis ; sed si quis hoc observare noluisset vel contraire longius spatium addendo conatus fuisset sciret se anathematizandum esse nisi digna satisfactione emendaret . Accidit autem tunc inter alias locutiones quod Aeðeluulf loquebatur de illa terra quæ appellatur In uptune . v . manentium ad Uullafum qui tunc eam possidebat quoniam de hereditate ipsius Cenuulfi fuit . Tunc ille dicebat quod Cyneðryð patri suo illam terram dies trium hominum donasset et Ælflæd sibi postea trium addidisset sed Æðelred et illi omnes adjudicabant quod illa donatio aliter stare non posset nisi sicuti in diebus Cenuulfi constitutum erat . Tunc ille prædictus Wullaf reddidit Æðeluulfo pristinos libellos a Cyneðryða et Ælflæda conscriptos et Æðe'l'uulfus ei istum postea scribere præcipiebat . Ea namque dictione ut habeat et perfruatur per tempora vitæ suæ et postea sine contradictione contrarietatis reddatur ad sedem episcopalem que est in Uueogernensi civitate antistiti qualiscumque rector et gubernator illius tunc exstiterit pro redemptione anime Cenuulfi regis et omnium heredum ipsius necnon quoque et pro renovatione et reconciliatione pacis inter illam familiam quæ est in Uueogernensi civitate et illam que est in Uuincelcumbe et sedatione discordie et convitiarum quas ante inter se habuerunt et ut illa pax quam Uuærfriðus episcopus et Æðeluulfus dux cum testimonio Ælfredi regis et Æðelredi ducis Merciorum atque omnium senatorum ipsorum invenerunt firmior ac stabilior inter illas perpetualiter permaneret et hæc diffinitis cum Uullafo . facta est cum testimonio supra dictarumfamiliarum et eorum hominum quorum nomina infra caraxata patebunt .
+ Ego Uuærfrið episcopus consensi .
+ Ego Berhthun . presbyter .
+ Ego Berhtmund . presbyter .
+ Ego Tidbald . presbyter .
+ Ego Cynelm diaconus .
+ Ego Ecgferð diaconus .
+ Ego Wigheard .
+ Ego Æðeluulf dux .
+ Ego Wigred .
+ Cenbriht .
+ Wynhelm .
+ Alhelm .
+ Ego Deorbriht .
+ Aeðelswyð .
+ Wigswyð .
+ Lulle .