S 1434
Archive: Canterbury, Christ Church
A.D. 824 (Clofesho). Record of the recovery by Archbishop Wulfred of land at Easole, Kent, granted to him by Ealdberht, comes, and Selethryth, his sister, but fraudulently acquired by Cwoenthryth, abbess of Minster-in-Thanet. Latin, endorsed with bounds, in English, of Godmersham (cf. CCC 13, S 1620) and Challock, Kent.
Endorsements:
(1) s. xi: Sinodus Wllureð archiepiscopi in presentia Bernulfi regis Merciorum in quo recuperavit terram . iiii . aratrorum in loco qui dicitur Oesewalum quam ei Aldberht comes 7 ejus soror Seledr'i'th abatissa post mortem suam dedit
(2) s. xi: latine
(3) s. xi - see S 1620
+ Anno vero . dominicae incarnationis . dcccoxxiiiio . indictione . ii . Congregatum est synodus in loco celebri ubi nominatur aet Clofeshoum . praesidenti autem Beornuulfo regi Merciorum . anno . ii . regni ejus . atque Uulfredo archiepiscopo anno . xviiiio .DATING CLAUSE episcopatus sui . ceterisque episcopis et abbatibus querentes autem et scrutantes non solum de necessitatibus saecularium dignitatum , Sed etiam monesteriales disciplinas et ecclesiasticas regularesque mores omnibus Deo servientibus cum magna sollicitudine exortantes docentesque esse servandas ecclesiisque Dei moderationem aliquantulum diversarum rerum quas innumerabilia a laicis patiuntur flagitantes , Inter ea Uulfredus archiepiscopus in præsentia episcoporum et abbatum qui illic congregati 'ad'fuere disseruit quod ille fuisset injustæ aliquantula agillo spoliatus . id est verbi gratia . iiii . aratrorum in illo loco qui dicitur æt Oesewalum, quam ei Aldberht comes ejusque soror Seleðryð abbatissa post dies emigrationis eorum pro ejus amabili amicitia in possessionem propriam habendam et possidendam feliciterque in dies ejus perfruendum . postque dies ejus cuicumque ei placabile fuerit in sempiternam hereditatem derelinquendum tradiderunt et signo crucis Christi subscripserunt , Sed post spatium temporis evenit ut illa prefata abbatissa Seleðryð migravit e saeculo , Tunc ille idem prænominatus Aldberht in illa famosa monasterio quae nominatur æt Folcanstanæ Cum testimonio illorum hominum quorum nomina in illa libro adscripta continentur quam in primordia reconciliationis eorum daturus est illo altera vice id ipsum confirmavit et subscripsit , Sed juxta annorum curriculis contigit ut ille prefatus comes Aldberht repentina morte defunctus est , Tunc autem super hanc donationem et reconciliationem Osuulf comes propinquusque ipsius fraudulenter accipiens librum istius prenominati terræ æt Oesewalum atque in presentia Quoenðryðae abbatissæ totiusque familiae illius monasterii quod dicitur Suðmynter in altare deposuit , Cumque hoc audisset episcopus Continuo legatos misit ad Quoenðryðam abbatissam illamque familiam æt Suðmynstre obnixæque petens ut agillum illum quod ei ab Aldberhto in propriam hereditatem concessum est Reddere illi debuissent , At illi . iiii . annorum spatium negaverunt et contra dixerunt , Insuper etiam Uulfred archiepiscopus Quoenðryðam abbatissam illamque familiam æt Suðmynstre cum libris prænominati terræ ad synodale concilium accersivit in praesentiaque seniorum illorum Quoendryðeque et omnis concilii omnem ordinem et veritatem geste rei explicavit scripturamque donationis et reconciliationis illius ad legendum proferens At illi testes qui illic presentes fuere scilicet Wernoð presbiter et abbas et Feologeld presbiter et abbas atque Aeðelhun presbiter propositusque veredica et viva voce id ipsum contestati sunt quod scriptura canebat , Tunc autem ab illo sancto synodo huius questiones justitia et veritas examinatum est et ab illa dijudicatum quod justum fieret ut illo archiepiscopo tam librum quam agrum reddere debuissent qui testes viventes quam scripturam habuisset , Omnes unum atque idem concordantes et resonantes , Sicque completum est cum consensu et testimonio totius synodi qui hunc judicium sanxerunt et judicaverunt et signo sanctæ crucis Christi propriis manibus subscripserunt , Quorum infra nomina craxata litteris Continentur ,
+ Ego Uulfred gratia Dei archiepiscopus hunc judicium proprio manu cum signo sanctæ crucis Christi consentiens subscribo .
+ Ego Beornuulf Rex Merciorum propriis manibus cum signo sanctæ crucis Christi consentiens subsc'r'ibo .
+ Ego Aeðelwald episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Reðhun episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Heaberht episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Wigðegn episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Eadwulf episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Wermund episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Ciolberht episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Cynred episcopus consentio et subscribo .
+ Ego Beonna electus consentio et subscribo .
+ Ego Cuðulf presbiter abbas consentio et subscribo .
+ Ego Eanmund abbas consentio et subscribo .
+ Ego Eanmund presbiter abbas consentio et subscribo .
+ Ego Uuernoð presbiter abbas consentio et subscribo .
+ Ego Beornnoð dux consentio et subscribo .
+ Ego Eadberht dux consentio et subscribo .
+ Ego Eadwulf dux consentio et subscribo .
+ Ego Aecgberht dux consentio et subscribo .
+ Ego Sigered dux consentio et subscribo .
+ Ego Cuðred dux consentio et subscribo .
+ Ego Alchheard dux consentio et subscribo .
+ Ego Mucael dux consentio et subscribo .
+ Ego Ludæca dux consentio et subscribo .
+ Ego Uhtred dux consentio et subscribo .
+ Ego Eaduulf dux consentio et subscribo .
+ Ego Bofa dux consentio et subscribo .
+ Ego Aldred dux consentio et subscribo .
+ Ego Bola pedissecus consentio et subscribo .