Archive: Worcester

A.D. 699 x 717. Ecgwine, bishop, to Æthelheard; grant for life of Fladbury minster and its endowment of 44 hides (manentes), with reversion to the church of Worcester, in exchange for 20 hides at Stratford-upon-Avon, Warwicks. Latin.

 

Reverentissimæ semper memoriæ pontificis Oftfori ego Ecguuine , Deo dispensante , successor in episcopatum existo . Monasterium autem cui nomen est Fledanburg , quod in hac eadem cartula ex altera ejus parte eidem prædicto prædecessori meo subscriptione regali traditum asseratur , huic venerabili nostro secundum sæculum Æthilheardæ , quantum id a me fieri potest , in possessionem concedoDISPOSITIVE WORD ; ea tamen conditione , ut semper mihi inibi cænobialis vitæ statuta serventur . Pro reconpensatione vero huius nostræ donationis , in loco cujus nomen est Æt-stretfordæ . xx . cassatorum terram ab eo in jus æcclesiasticum accepi . Sciendum tamen me rationabili quadam causa compulsum id voluisse facere , ut ei . xliiii . manentium terram pro viginti manentium darem ; id est ea conditione ut post diem ejus terra ista sine contradictione alicujus ad Uuegernensem ecclesiam in jus episcopalis sedis sit donata , mihi et illi Oftforoque meo antecessori , in elemosinam sempiternam . Pax confirmantibus atque servantibus ; minuentibus vero vel contradicentibus dispersio perveniat sempiterna .

Æthelric .
Ætheluueard .
Æthelberht .
Omolincg abbas.
Hii sunt confirmatores et testes .