Archive: Glastonbury

A.D. 680 (6 July). Hædde, bishop (of Winchester), to Hæmgils, abbot (of Glastonbury); grant of 3 hides (cassati) at Leigh in Street and 2 hides (manentes) at Meare, Somerset. Latin.

 

Regnante ac gubernante nos domino nostro Jhesu Christo !INVOCATION mense Julio, pridie nonas, indictione quinta, anno incarnationis ejusdem . dclxxx.DATING CLAUSE Nichil intulimus in hunc mundum verum nec auferre possumus ; ideo terrenis cælestia et caducis æterna comparanda sunt. Quapropter ego Eddi episcopus terram quæ dicitur Lantocal , tres cassatos , Hemgislo abbati libenter largiorDISPOSITIVE WORD : necnon terram in alio loco , duas manentes , hoc est in insula quæ giro cingitur hinc atque illinc pallude cujus vocabulum est Ferramere . Denique solerter peto ut nullus post obitum nostrum hoc donativum in irritum facere præsumat . Siquis vero id temptaverit sciat se Christo rationem redditurum.

+ Ego Eddi episcopus subscripsi.