S 316
Archive: Canterbury, Christ Church
A.D. 855 for ? 853. Æthelwulf, king of Wessex and Kent, to Ealdhere, his minister; grant of 1 sulung (aratrum) at Ulaham, Kent. Latin with bounds.
Endorsements:
(1) in a contemporary hand: + ðis sindan ðes landesbec et uluham ealdheres landes
(2) in a later hand: uleam
(3) in a hand of s. xii: Rex ethelwlf dedit vleham haldene . latine
+ Regnante in perpetuum domino Deo nostro omnipotentiINVOCATION ego Eðelwulf rex occidentalium Saxonum nec non et Cantuariorum cum consensu ac licentia meorum optimatum seu pro expiatione piaculorum meorum et obsolutione criminum 'm'eorum dabo et concedoDISPOSITIVE WORD meo fideli ministro Ealdhere pro ejus humili oboed'i'entia et quia mihi in omnibus rebus semper fidelis minister extitit dono hei aliquam partem terre juris mei in provincia Cantuariorum est unum aratrum ubi Ulaham nominatur sivi avendum et possidendum feliciterque in dies ejus perfruendum et post dies ejus cuicumque hei eredi placuerit derelinquendum liberam per omnia abeat potestatem cum campis silvis pratis pascuis aquis venationibus et cum omnibus utilitatibus rite ac recte ad eandem terram pertinentibus hanc autem terram supranominatam et Ulaham . ego Eðelwulf rex ab omni servitute regali operis intus et foris magnis ac modicis notis et ignotis perenni desideravo nisi his tantum tribus causis hoc est expeditione et arcis munitione pontisque constructione hæc terra suprascripta æt Ulaham his notissimis terminibus undique circumcincta est ab occidente Hodoworða ab aquilone Winterbur'na' ab oriente prata illa to Liminge . a meritie BromteagBOUNDS hsi quis vero heredum successorumque meorum han'c' meam donationem vel livertatem servare voluerit servetur ei desuper benedictio sempiterna hsi autem aliquis quod absit diabolica temeritate instigatus surrexerit qui hanc livertatem vel munificentiam infringere vel minuere aut in aliut conbertere quam a nobis constitutum est temptaverit sciat se coram Christo judice et celesti exercitu rationem redditurum esse . nisi prius digna satisque placavili factione Deo et hominibus emendare voluerit .
Hactum est autem anno dominicæ incarnationis . dccc . lv . indictione . i .DATING CLAUSE his testibus consentientibus et signo sancte crucis Christi confirmantibus quorum hic nomina infra ac in scedula karaxata atnotantur .
+ Ego Eðelwulf rex hanc meam donationem cum signo sancte crucis Christi roboravi 7 subscripsi .
+ Ego Cialnoðus gratia Dei archiepiscopus hanc donationem consensi 7 subscripsi .
+ Ego Eþelbearht rex hanc donationem cum signo sancte crucis Christi roboravi 7 subscripsi .
+ Ego Lullede dux consensi 7 subscripsi .
+ Ego Eðelmod dux consensi 7 subscripsi .
+ Ego Eadred dux consensi 7 subscripsi .
+ Ego Elfred fili regis consensi 7 subscripsi .
+ Ego Eðeric dux consensi 7 subscripsi .
+ Ego Duduc minister consensi 7 subscripsi .
+ Ego Cyneheard minister consensi 7 subscripsi .
+ Ego Wiohtgar minister consensi 7 subscripsi .
+ Ego Cialmund minister .
+ Ego Milred minister .
+ Ego Lulla minister .
+ Ego Wullaf minister .
+ Ego Eðelred minister .