Archive: St Albans

A.D. 888 (Droitwich, Worcs.). Æthelred, procurator of Mercia, to Wulfgar, minister; grant of 15 hides (manentes) at Walden, Herts. Latin,

 

In nomine domini 7 salvatoris nostri Jhesu Christi .INVOCATION Anno autem incarnacionis ejus . dccc . lxxxviii . indiccione vero vi .DATING CLAUSE ego Æþelredus gratia Dei disponente procurator in domino regni Merciorum cogitans Deo 7 hominibus satis facere ; 7 amicos infraudelentos lucrare ; iccirco trado atque concedoDISPOSITIVE WORD aliquam partem terre ministro meo fideli Wulfgaro . cum consensu episcoporum meorum . ducum . 7 omnium optimatum . in publico conventu ad Saltwic congregato . Est autem telluris quasi . xv . manensium in loco qui dicitur Waledene . pro ejus humili obediencia . ut habeat quam diu vivat . 7 post se cuicumque voluerit in hereditatem derelinquat possidendam . cum omnibus ad se pertinentibus . pratis . pascuis . aquis aquarumque decursibus . liberam hanc terram describimus ab omnibus causis . nisi singulare precium contra aliud ponat et modum ecclesie .

Siquis autem hanc donacionem augere voluerit . augeat sibi rex celestis sortem cum suis electis in regno celorum . Qui vero quod absit minuere se temptaverit . sciat se anathematizatum a consorcio omnium sanctorum nisi Deo 7 hominibus digne in hoc sæculo emendaverit .CURSE

Ego Æþelredus hanc meam donacionem cum signo sancte crucis corroboravi . His testibus infra caraxatis . consencientibus .
+ Ego Æþelflæd consensi .
+ Ego Wulredus episcopus .
+ Ego Alchardus episcopus .
+ Ego Werferþus episcopus .
+ Ego Cynemundus electus .
+ Ego Eadwaldus dux .
Ego Æþulfus + dux .
Ego Æþelferdus + dux .
Ego Alchelmus + dux .
Ego Earþulfus + .
Ego Beornoþus + .
Ego Ælwardus + .
Ego Eadnoþus .
Ego Ælfredus .
+ Ego Æþelgarus .
Ego Alchstanus .
Ego Wiferdus .
Ego Ælfredus .
Ego Wulricus .
+ Ego Wulfredus .
+ Ego Æþulfus .
+ Ego Buga .
+ Ego Ufa.
+ Ego Beorhthelmus.