Archive: St Albans

A.D. 796 (Chelsea, Middx). Ecgfrith, king of Mercia, to St Albans Abbey; grant of 10 hides (manentes) at Turville, Bucks. Latin.

 

Therefeld.

+ Ego Ecgfridus gratia Dei rex Merciorum . Anno dominice incarnacionis septingentesimo nonagesimo sexto . indiccione quarta . primo vero anno regni nostriDATING CLAUSE ; terram . x . manensium nomine Wyrefeld cum terminis suis . domino meo Jhesu Christo et ejus precioso martyri Albano . liberaliter ac eternaliter cum consensu ac testimonio optimatum meorum in jus monasteriale pro anima mea et parentum meorum devotissime tribuo . et libenter concedoDISPOSITIVE WORD . Sitque predicta terra ab omni terrene servitutis jugo semper aliena . atque eadem libertate sit libera . qua cetere terre monasteri[i] beati Albani conscripte atque concesse sunt . a glorioso Offani genitori meo .

Ego Ecgfridus rex hanc meam donacionem cum signo crucis confirmare curabo .
+ Ego Cynedryd regina consenci.
+ Ego Æþelheardus archiepiscopus consensi .
+ Ego Unwona episcopus .
+ Ego Weohþunus episcopus .
+ Ego Beonna abbas .
+ Ego Elfhun episcopus .
+ Ego Brorda dux .
+ Ego Uuigbertus dux.
+ Ego Uuicga dux .
+ Alhmundus dux .
+ Ego Cuþbertus dux .
+ Ego Eobing dux .
+ Ego Forthred abbas .
+ Ego Sighere filius Sig[heri .]
+ Ego Esne dux .
+ Ego Cydda dux .
+ Ego Winbertus dux .
+ Ego Heardbertus dux .
+ Ego Brorda dux .

Conscriptus est autem hic liber in loco qui dicitur CelchyðPROMULGATION PLACE in sinodo publico .