Archive: Canterbury, Christ Church

A.D. 790 for ? 795 (London). Offa, king of the English, to Æthelheard, archbishop of Canterbury; grant of 60 hides (tributaria) at Hayes and Yeading and 30 at Twickenham, Middx. Latin.

 

Endorsements:
(1) s. xi: hyse 7 twiccanham
(2) s. xii: Offa rex Merciorum dedit Aðelardo archiepiscopi et ecclesie Christi . xc . tributaria terre . lx . vero ad emenclationem ecclesie . xxx . autem ad indumenta fratrum . Anno dcc oxc o.DATING CLAUSE
(3) s. xii: On lingahese 7 twicanham
(4) s. xii: . lx . on lingahese apud geddinges circa rivulum qui dicitur fisces burnæ . xxx . apud tuikenham

+ Ego Offa rex Anglorum . dccxc . anno dominicæ incarnationisDATING CLAUSE nostri autem regni Dei gratia concessiDISPOSITIVE WORD xxx . viii . cogitans de salute animæ meæ et de statu regionis Merciorum perveni ad Lundoniam civitatemPROMULGATION PLACE ad conloquium venerabilis viri Æþelheardi archiepiscopi et locutus sum cum eo quid pro salute animæ meæ et totius gentis Merciorum Deo omnipotenti darem . Inter hæc postulavit a me venerabilis archiepiscopus Æþelheard ut darem sibi aliquod supplementum ad æcclesiam sancti salvatoris in urbe Dorobernia . dicens cum omnibus episcopis nostræ regionis . esse inonestum non ditari matrem æcclesiarum a filiabus et filiis suis regibus quos fonte baptismatis regeneravit . ego vero consensi petitioni illius et omnium episcoporum nostrorum . et dediDISPOSITIVE WORD illi . xc . tributaria terræ bipertita in duobus locis . lx . in loco qui dicitur on Linga hæse . et Geddingas circa ribulum qui dicitur Fisces burna et . xxx . in aquilonali ripa fluminis Tamis . ubi appellatur Tuican ham . ut habeat . lx . ad emendationem æcclesiæ sancti salvatoris . xxx . vero in Tuicanhamme ad indumentum fratrum qui serviunt Deo in illa sancta æcclesia . hanc elemosinam humilis et devotus ego Offa rex Anglorum pro pignore Christianæ fidei totius gentis nostræ offeroDISPOSITIVE WORD Deo omnipotenti ad suam sanctam æcclesiam . ut mei memoria et meæ carissimæ gentis ibi celebretur et Deo commendetur . Erat autem in conventu nostro celeberrimus dies pentecostes . et conventus famulorum Dei quorum nomina scripta sunt hic . Æthelheard archiepiscopus . Ceolwulf episcopus . Unwona episcopus . Haþored episcopus . Ceolmund episcopus . Ealhheard episcopus . Elfhun episcopus . Cyneberht episcopus . Deneferþ episcopus . Wermund episcopus . Weohthun episcopus . Omnes isti una mecum clamaverunt ad dominum in die sancto in æcclesia sancti Pauli . 'Spiritus domini qui hodie replevit orbem terrarum et omnia continet et scientiam habet vocis all' . et omnes sancti Dei apostoli qui ab illo spiritu repleti sunt . tribuat benedictionem sempiternam consentientibus et defendentibus hanc largitatem . et condempnet . et excommunicet . et in hoc sæculo et in futuro eum qui auferat vel minimam partem huius doni ab æcclesia sancti salvatoris quæ sita est in urbe Canteuuariorum' . Et respondit omnis chorus . 'Amen' . Ad confirmandum vero hoc largitatis donum hi testes aderant et subscripserunt et confirmaverunt donum salvatori nostro .

Ego Offa rex Merciorum cum benedictione omnium episcoporum inpono signum sanctæ + ad confirmationem huius doni mihi donanti ad redemptionem ; et minuenti ad æternam condempnationem . et sine ullo remedio in inferno ad æternæ poenæ cruciatum .
+ Ego Ecgferþ rex consensi et subscripsi . et promisi hoc donum semper firmare et augere .
+ Ego Æthelheard archiepiscopus signum sanctæ crucis inpono et in nomine sancti salvatoris conscribo .
+ Ego Colwulf episcopus consensi .
+ Ego Unwona episcopus consensi .
+ Ego Haþored episcopus .
+ Ego Ceolmund episcopus .
+ Ego Ealheard episcopus .
+ Ego Elfhun episcopus .
+ Ego Cyneberht episcopus .
+ Ego Deneferþ episcopus .
+ Ego Wærmund episcopus .
+ Ego Ealhmund abbas .
+ Ego Utel abbas .
+ Ego Forþred abbas .
+ Brorda princeps .
+ Bynna princeps .
+ Esne princeps .
+ Heardbriht princeps .
+ Eþelmund princeps .
+ Eadgar princeps
+ Wigga princeps .
+ Cydda priceps .
+ Cuðberht princeps .
+ Ceolmund princeps .
+ Ubba princeps .
+ Eobing princeps .