S 120
Archive: Worcester
A.D. 781 = 780 (Tamworth, Staffs., 26 Dec.). Offa, king of Mercia, to the church of St Peter, Worcester; grant of privileges for 12 hides (manentes) at Hampton Lucy, Warwicks., and 5 at Fæhha leage, leased by Bishop Heathored and the community of Worcester to Eanburh, abbess, Offa's kinswoman, for life. Latin.
Hamtun 7 Fehha leah.
+ In nomine domini nostri Jhesu Christi .INVOCATION Ego Offa Dei dono rex Merciorum dignum duxi ut aliquid quamvis minus dignum pro absolutione animæ meæ ex perceptione terrigenis regni ad utilitatem ecclesiasticæ libertatis tribuerer . Idcirco terram . xvii . manentium . Hoc est in Homtune . xii . in Fæhha leage quinque quam videlicet terram Haðoredus humilis episcopus . omnisque congregatio simul cum eo in Uuegernensium . dederunt propinquæ meæ Eanburgæ . abbatissæ . tempore dierum illis possidendam . Ego quoque augere curabo sicut dixi pro remedio animæ meæ et pro spe supernæ remunerationis in sede regali sedens die secundo n[a]t[ivitatis] domini . id est . eo die quo primicerii martyrum beati Stephani nativitas celebratur ; In TamouuorðiePROMULGATION PLACE . Consentientibus mecum . episcopis . atque principibus meis quorum infra signa et nomina pro firmitatis stabilimento litteris notabo . privilegium libertatis ecclesiasticæ terræ illius libenter subscribens perdonabo . ut sit omni tributo regalium operationum refectionumque in perpetuum libera . tantum ut Deo omnipotenti et ecclesiæ sancti Petri quæ sita est in Uuegerna civitate sit subjecta .
+ Ego . Offa Christo concedente rex privilegium libertatis præscripti telluris manu propria pro confirmatione signo sanctæ crucis munio .
+ Ego . Cyneþryð Deo donante regina . Merciorum consensi et subscripsi .
+ Ego . Eadberhtus . episcopus . consensi et subscripsi .
+ Ego . Hygeberhtus episcopus . consensi et subscripsi .
+ Ego . Haþoredus . episcopus . consentiens subscripsi .
+ Signum . manus Brondani . principis .
+ Signum . manus Berhtuualdi . principis .
+ Signum . manus Eadbaldi . principis .
Conscripta est hæc cartula libertatis et testimonium privilegionis anno ab incarnatione Christi . dcclxxxi . indictione quarta die natali sancti Stephani martyris .DATING CLAUSE